{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 561","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 561","ref":"561","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/561","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/561.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Simul autem inter exugendum, protinus ipsum in sanguinem mutant, qui succus antea erat, dum in ieiuno esset. Non enim aliunde uel pituitae, uel sanguinis, uel alterius auusdam uas esse natura indicat. Rursus igitur duae factae ex multis uenae, à mesaraeo acceptum ad iecmoris portas digerunt. In iecinore, quum sanguinis naturam nutrimentum induit, recrementa singula pariter secernuntur. Flaua bilis ad uesicam ei inhaerentem defertur, atra ad lienem. Iam uerò ab hepate uersum insanguinem alimentum, in dextrum cordis uentriculum distribuitur. Acorde sanguis per σφαγίτιδας] iugulares uenas ad superiores corporis partes deriuat. Per κοίλην autem φλεβα] cauam uenam in uniuersum corpus diffunditur. Ab hac rami duo, sanguine iam ἀπὸ τοῦ ὀῤῥώδois (de sero discreto, perreptant, qui lumbis sub clunium carnibus, per quas urina destillat, inhaerent. Ad uesicam autem per meatus dictos οὐρητῆρας proficiscitur. Vesica corpore suo urinam recipit, & per colem foras excernit. Testiculi uerò substantia glandulosi sunt, conceptacula & officinae seminis, quod per κρεμασηρας singulos neruos ab inguinibus dependentes ad eos fertur. in quos etiam alia uasa ipsos nutrientia descendunt. Caeterum duabus tunicis conteguntur, quarum alteram tenuiorem ἐρυθροειδῆ, alteram ualentiorem δαρτον appel. lant. Ab his est & apud alios ὄυρον, scrotum. Foeminis autem ἡ ὑτερα (uulua! scroti conuersi similitudinem refert. nn. i. Venae in partem eius interiorem quamplurimae aperiuntur, per quas sanguis expurgatur: qui in conceptibus retinetur, ceditque in alimentum foetui, & formationem. Nam à uenis quae secundas implicant, binae aliae prodeuntes ue nae, ab arterijs ibidem sitis binae arteriae, & à neruis unus neruus, mutuo in unum congressu meatum ουραχον appellatum absoluunt, qui infantis umbilico inseritur, ex quo & enascitur & suspensus est. Ab umbilico autem uenae ad iecinoris portas sanguinem in foetibus transmittunt: arteteriae uerò iuxta uesicam, crassiori arteriae, neruus hic spi nae inseritur.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 560","label":"DE EXTERIORIBVS CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/560","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/560"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 562","label":"OETEOAOTIA, ID EST, OSSIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/562"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}