{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 576","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 576","ref":"576","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/576","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/576.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Talus ab iis tibiae suraeque abnascentiis paulo antè dictis continetur. Eius pars, quam τέρωον uocant, sursum uergit: posteriores, laeues omnes modicèque orbiculatae. sunt, & ad superiora potius spectant: anteriores, rotundo quidem capite oblongae ceruici adnato, cum eo osse connectun tur quod à scaphae, id est cymbae similitudine σκαφοειδὲς nuncupatur. Ab utroque latere, dextro uidelicet ac sinistro, in prominentias quasdam superciliosas desinens, thiae suraeque cauitatibus excipitur. Ipsius quoque pars interna laeuorem fere habet. Huic subestos pedis maximum quod πτέρνα! calx uocatur, idque ipsum & rotundas parces tali recipit, & genunas quas habet prominentias, in eius cauitates percommodè inserit. Pars uerò qua ingredimur, leuiter rotunda & latiuscula est: posterior quoque rotunda est, eaque tibiae rectitudinem admodum excedit. Ex partibus aucem eius anterioribus, ea quidem quae eregone magni digiti sita est, ipsius tali capiti subiacet, nec cum ullo osse copulatur: at eius extremitas, quae minime digito respondet, cum eo osse quod à tesserae similitudine κυβοει δὲς uocant, per συναῤθρωσιν connectitur. Paulo post. Post haec quatuor ossa, pars pedis quam ταρσὸν uocant, finitur: incipit uerò ea quae ποιον [q. d. planities uel campus, Lat. planta non unatur, quae ex quinque ossibus constructa est. Posthaec deinceps pedis digiti sunt, qui ex ternis internodijs omnes, ad eorum quae in manu sunt similitudinem, constant: pollice tantùm excepto, qui inter alios ex duplici osse constat. Corrigenda quaedam partim typographica partim aliorum errata. Pag. 13. versu πτὰ Lege τῶν ἀδα. 16. σιν] lege ἀκέσιας. 18. ἀνακλ.] rectius ἀνακλιντηρίου. 46. λελ.] ἄγλιθας. 56. παρ. σημαιν. 70. Αιδ. [όρχς, & Δικρ. ] διαιδές. 71. v. penult. τὸν κυκλ. 79. Κεκ. fort. κεκσματῶσθαι. 86. Μήκη) rectius μύxn. 87. Νυκτ. νυκτάλωπις. 105. λισκ. rectius fort. αὐτίζοον.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 575","label":"EX GALENI LIBELLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/575"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 609","label":"EX GALENI LIBELLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/609","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/609"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}