{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum ii","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum ii","ref":"ii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/ii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/ii.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"ne nunc quidem assequeris quid uelim: Atqui, si corum meministi quae tibi à me aliquando de hoc opere commemorata sunt, satis apertè loquutus uideri possim. Sed quoniam uereor ut ea tibi exciderint, redigam in memoriam. Iam sextus agiturannus quum manu extrema Erotiani Lexico uixdum imposita, (quod primam in hoc uolumine sedem obtinet) non secus de eo fama spargi coepit ac si iam editum, omnium manibus tereretur: adeo ut etiam bibliopolae uulgò in catalogum librorum ineunte anno M. D. LVII editorum, hunc quoque, quem nunquam uiderant, referrent. Quum autem longo post tempore ab ijs quibus spem huius libri fecerant urgerentur, nulla iam extare eius exemplaria aiebant. Quod si uerum fuisset, mira certè res & inaudita Erotiano contigisset, ut nimirum prius è luce sublatus foret quàm in eam prodijsset. Iam, opinor, cur librum hunc πα λαιοκαινον appellarim intelligis. Superest ut quamobrem per tot annos tenebris eum potius quàm luce dignum censuerim, exponam. Ego, quum uno eodemque uolumine omnes qui eiusdem argumenti essent complecti cuperem, & mihi alterius cuiusdam Graeci lexici nunquam antehac editi, spes alicunde affulsisset, non parum dignitatis simul & utilitatis huic operi accessurum ex eo sperans, editione Erotiani tantisper supersedendum existimaui dum alterum illum lexicographum nactus essem. Sed (ut tibi amico uerum farear) quum eius consequendi gratia nullum lapidem non mo nissem, tandem (ut in Graeco prouerbio est) ἄνθρακες ἡμῖν ὁ θησαυρὸς πέφυνεν. Talem enim eum lexicographum esse comA. ii.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum i","label":"i","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/i","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/i"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/4"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}