{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicae 100","citation":"Herman Boerhaave, Institutiones medicae 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/100.md","author":{"name":"Herman Boerhaave","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave"},"work":{"title":"Institutiones medicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":") ultima latera iterum in liquidum resoluta avellet, sive cutis, sive aliarum partium extrema fuerint. 353.) aliquo tempore à pastu gerit partes aptas coagulo, quod facit solida corporis, (345. 346.) quae ubi applicantur lateribus vasorum cavis, ubi similes abrasae sunt vi liquidi, (350. 351.) haerent, (342) vi liquidi tranantis pressae magis uniuntur, ad eam reducuntur figuram, quae minimê resistit fluori praeterfluentis liquidi, id est eandem amissae canalium superficiem adquirunt; hinc conservatur idem in omnibus status, id est nutriuntur omnia. 356. Quibus vasa recens ex fluidis facta, his elongari facilê queunt sine dissolutione; quibus iteratâ saepe causâ compingente (355) solidiora, vix magis extenduntur. 357. Ergô quò initio propiora, cò plus crescunt animalia; & contrâ. 358. Hinc sordes cutis inter solida & fluida ambigunt; in capite, facie, pedibus, manibusque lotione, atque abrasione facilê producuntur renascuntur subitô omnia exteriora ungues, cuticula, pili, dentes. 359. Hinc carnis, pinguedinis, nervorum, tendinum, cutis, ossium conglutinatio, quae cuncta elonganti debentur motui; hinc patet, quamdiu animal crescat? quamdiu maneat idem? quamdiu decrescat? & cur? item cur solida à fluidis non solvantur? cur animal tam diu vivere queat? 360. Denique intelligitur, quis, quotuplex circulus cruoris? qui effectus: quae solutio problematis, quo quaeritur tempus, quo omnis sanguis Cor semel transit? & similia, longê difficiliora examinanti, quam praecipiti apparent. 361. Vigilia supersunt & somnus; horum contemplatio supponit sensuum externorum, & internorum, motuum voluntariorum, & naturalium perspectam prius naturam.","prev":{"citation":"Institutiones medicae 99","label":"NUTRITIO, INCREMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/99"},"next":{"citation":"Institutiones medicae 101","label":"DE SENSIBUS EXTERNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/101"},"credit":{"text":"Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae","quality":"ocr"}}