{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicae 88","citation":"Herman Boerhaave, Institutiones medicae 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/88.md","author":{"name":"Herman Boerhaave","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave"},"work":{"title":"Institutiones medicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Fila haec carnea, & tendinosa intortu ad se mutuô complicata infinitis transversis nectuntur vinculis, quae nervea novimus ex difficili horum rupturâ, hinc cellulae formantur minimae, quarum parietes vasis sanguiferis minimis coronantur: cruore eloto alba sunt omnia; Lymphatica vascula adsunt. Ex infinitis numero talibus filis minimis, figurâ similibus, fit musculus, ut quae ratio fibrae carneae ad tendinosam, ea ventris musculi ad tendinem. 308. Plura haec fibrosa vincula juncta formant membranam, quae & singularem fibram ambit, & cui similis totum musculum involvit. 309. Caro musculosa (304) musculi inertis in superficie dissecta fibras solutas ad fines fixos attrahit: ergô semper in musculo nixus est ducendi media ad fines, etiam dum non agunt; ergô extrema semper trahuntur ad se mutuô dum integer est; ergô semper adest nisus ut partes quibus jungitur, adducat ad se mutuò; ergô requiritur vis, quae hunc nisum inertem reddit, illa est Antagonistae virtus opposita, id docent phaenomena paralysios à quâcunque causâ, item potentia hujus nixus, qui aliquot libras saepe trahit, & effectus dum musculi sic nonnullià tâ longitudinis minuantur. edibzy G Google 310. Dum musculi agunt, tendines vix ad sensum mutantur, (304.) Caro(304) tumet, protuberat, tenditur, crassescit, durescit, accurtatus mole suâ augetur; docet masseter, & Cor, tum tendines accurtato ventre sibi mutuô adducuntur. Haec dicitur Contractio. Dein ad arbitrium remittitur tensio, tollitur tumor, durities, crassities, flaccescit caro, redeunt à se mutuô tendines, longior fit musculus. Haec est restitutio. Dum unus agit, hi oppositi status obtinent in Antagonistis simul. Haec contractio, vel restitutio fit in tocarne musculi simulUno momento physico adesse, abesse, in se mutuò mutari possunt, nullo in corpore vestigio relicto.","prev":{"citation":"Institutiones medicae 87","label":"MUSCULORUM FUNCTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/87"},"next":{"citation":"Institutiones medicae 89","label":"MUSCULORUM FUNCTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/89"},"credit":{"text":"Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae","quality":"ocr"}}