{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Musae errantes front.1.7-8","citation":"Hermann Conring, Musae errantes front.1.7-8","ref":"front.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.7.md","author":{"name":"Hermann Conring","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring"},"work":{"title":"Musae errantes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Optandum foret publico bono, scripta eius omnia et singula iunctim edi. Si apud litteratos vixisset Batavos aut Anglos vir iste doctissimus, iamdudum illud fuisset factum: in Germania, quod dolendum, haec fere lentius procedunt: aut edi interea atque ab oblivione vindicari scripta eius reliqua, quae lucem nondum viderunt. Possidebat collega meus, dum viveret, coniunctissimus, CASPAR COERBERUS eloquentiae professor optime meritus, epistolas Conringii manuscriptas, quae adhuc hodie apud viduam adservantur, sive numerum illarum et copiam, sive rerum argumentorumque varietatem ac dignitatem consideres, cum praestantissimis comparandas. Quae ad Ferdinandum Furstenbergium et Stephanum Baluzium exaratae sunt, illas modo laudatus Coerberus edidit: ni praematuro fato fuisset exstinctus, edidisset etiam ceteras una cum responsoriis, aut saltem excerpta inde potiora exhibuisset, sive Conringii de viris doctis eorumque scriptis iudicia, sententias argutas, facete et urbane dicta: quod consilium, ut scio, ipsi suppeditaverat FRIDERICUS BENED. CARPZOVIUS, notum erudito orbi nomen, et vir demerendis litteratis litterisque promovendis totus natus. Quae iam publicantur Conringii carmina, duorum sunt generum, alia funebria et gratulatoria, sparsim olim ab eo scripta, nunc iunctim. a me edita: quae primo loco comparent epigrammata, hactenus inedita fuerunt. Collegerat sibi Conringius adhuc puer, futurae proludens magnitudini, clarorum virorum imagines, quas pigmentis deformatas postea abiecit: Lugduni Batavorum novam earum instituit collectionem, quae et ipsa periit ex parte post annos aliquot, aucta deinceps ab eo atque continuata. Quibusdam harum imaginum subscripserat epigrammata, quae collegi studiosissime, quaeque primum iam prodeunt: reliquis imaginibus epigrammata non erant addita, sed alia quaedam soluta oratione, quae huc non pertinere existimavi. Hunc imaginum fasciculum possidet iam vir illustris et elegantissime doctus CHRISTIANUS WILHELMUS AB EYBEN, Holsatiae Ducis consiliarius intimus, qui et ipse aliquot mecum poemata, pro veteri sua in me benevolentia, humaniter communicavit, gratulatoriis funebribusque suo loco inserta.","prev":{"citation":"Musae errantes front.1.4-6","label":"front.1.4 to front.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.4"},"next":{"citation":"Musae errantes front.1.9-11","label":"front.1.9 to front.1.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.9"},"credit":{"text":"Hermann Conring, Musae errantes. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/conringiusmusae_1.xml","quality":"ocr"}}