{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Coronatione Liber Singularis 1.20.4-6","citation":"Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.20.4-6","ref":"1.20.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.20.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.20.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.20.4.md","author":{"name":"Hieronymus Balbus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus"},"work":{"title":"De Coronatione Liber Singularis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"ff. de verbo. signi. l. Tugurii. id igitur poterit, quod Imperator, hoc est quod scribitur l. i. ff. de offi. praef. praeto. regimentis Rei pub. in Principem translatis: simul enim atque Germanorum suffragiis est designatus, efficitur verus, et legitimus Imperator, et inde incipiunt Imperii anni fluere: ut in authen. ut praepo. no. Impe. §. i. col. i. prima, inquit, die qua Deus nos Romanorum praeposuit rebus, atque codem temporis vestigio potest quaecumque sunt potestatis Imperialis implere: ut est tex. et ibi. Bald. in. i. constitu. Sed quamvis ex unctione, consecratione, Coronatione nihil Caesareis rebus accedat, non haec tamen, aut ut levia parvi pendi, aut ut superflua reici debent: cum eam vim habeant, ut Sancti spiritus munera conferant, augeaturqueve interius, quod exterius unctio praesignat, ut Hostien. de sacra unct. c. i. et lxv. dist. c. i. At Innocen. in d. c. venerabilem, affirmat hoc sollenne infularum imprimis duo praestare: Unum, ut ex Rege Imperator efficiatur. Clemen. i. de iureiuran. glo. l. ex eo. ff. de testamen. mili. Alterum, ut divini spiritus illapsu sanctior, atque augustior evadat: ut glos. d. c. Venerabilem. Lege autem veteri quatuor rerum genera inungi solita esse (auctor est divus Tho.) Reges scilicet, sacerdotes, prophetae, et vasa templi. Nec unctio Regum est sacramentum, et ideo diversum in modum, prout cuique provinciae sua est consuetudo, fieri potest, vel oleo in scapulis, vel Chrismate in capite, ut idem Thom. iiii. distin. xxiii. Tradit Hostien. de sacra unctione. in c. i. et de privileg. in c. antiqua. Imperatorem inungi oleo in capite a Pontifice, ut Saul inunctus est a Samuele, et Salomon a Zedech et Nathan prophetis: item alii Reges ab aliis. Sed David ter inunctus perhibetur in Regem,in signum triplicis victoriae: ut eleganter tradit divus Thomas super psalmum vigesimum sextum.","prev":{"citation":"De Coronatione Liber Singularis 1.20.1-3","label":"1.20.1 to 1.20.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.20.1"},"next":{"citation":"De Coronatione Liber Singularis 1.21.1-3","label":"1.21.1 to 1.21.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.21.1"},"credit":{"text":"Hieronymus Balbus, DE CORONATIONE LIBER SINGULARIS. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/balbuscoronatio_1.xml","quality":"ocr"}}