{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Miles Christianus 1.9.181-222","citation":"Hieronymus Spartanus, Miles Christianus 1.9.181-222","ref":"1.9.181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.181.md","author":{"name":"Hieronymus Spartanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus"},"work":{"title":"Miles Christianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Sic armis homines tectis petit ille veneno,\nEt quibus offendat, sunt sibi mille doli.\nHic quoque iustitiae cinctum thorace necesse est,\nInsidiosa nigri sternere tela ducis.\nNon satis est Christi fretum virtutibus esse,\nEt nil facturum proposuisse boni.\nFructibus est spectanda fides, velut ignibus aurum:\nNon bona, quae careat fructibus, arbor erit.\nSis ergo cautus, leviter neque tempora perdas,\nConformisque tuo sedulus esto duci.\nNamque licet valido iam sis thorace probandus,\nQui cor munierit terque quaterque tuum:\nExcidere ille potest, ventremque relinquere nudum,\nPectora ni circum rite ligatus erit.\nQuid prosunt, quae non recte usurpaveris arma?\nQua non utaris, quid tibi quaeris opem?\nStultum est, auxilium petiisse, nec illius usum\nNosse, quibus possis id retinere modis.\nSic thorax tibi iustitiae quid prosit HIESU,\nNi cingas, possitne dare terga tibi?\nOmnibus ipse suae donat probitatis honorem,\nQuam vero in multis non ea pondus habet?\nQui caelo terraeque simul dat lumina Phoebus,\nNon tamen occlusis cernitur ille locis.\nUtendum est Christo, dum nostrum est promptus in usum:\nQuo se subducet, flebile tempus erit.\nCredite, vos inter dum lux versatur, eidem,\nLucis ut et sitis pars quota: lumen ait.\nFulgidus aere viri si bella gerentis amictus\nDecidet, hunc tutum quis fore, sponsor erit?\nAn'ne humeris male iuncta tuis si viderit hostis,\nArma Dei, neque at quaeso nocere tibi?\nHanc etiam tentet ipse fidem, licet illius hostis,\nIustitiam nobis dona dedisse Deum.\nEcquid scire iuvat? scit idem mors, tartara, daemon,\nCredit idem mundus, credit iniquus idem.\nTu quod scis, testare, tuamque exerceat omnis\nVita fidem, tua sit mens quoque grata Deo.\nHaec sunt vincla, quibus data fortiter arma ligantur.\nEt pendent lateri firmiter apta tuo.\nDiscipulos huc nempe suos duxere prophetae,\nBis senique duces, turbaque fassa fidem.","prev":{"citation":"Miles Christianus 1.9.137-180","label":"MILITIS CHRISTIANI DESCRIPTIO, EX ULTImo capite Pauli ad Ephesios sumpta., THORAX., lines 1.9.137-1.9.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.137"},"next":{"citation":"Miles Christianus 1.9.223-238","label":"MILITIS CHRISTIANI DESCRIPTIO, EX ULTImo capite Pauli ad Ephesios sumpta., THORAX., lines 1.9.223-1.9.238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-spartanus/miles-christianus/1.9.223"},"credit":{"text":"Hieronymus Spartanus, Miles Christianus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/spartanusmiles_1.xml","quality":"ocr"}}