{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Christi Vinea 1.4.2.53-85","citation":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.4.2.53-85","ref":"1.4.2.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.2.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.2.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.2.53.md","author":{"name":"Hieronymus Ziegler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler"},"work":{"title":"Christi Vinea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea","urn":null},"verse":true,"words":182,"text":"Nisi me animus fallit, prophetae perdocent,\nEt ipse saepius nobis eiusmodi\nFutura dicit. Iam Davidis audies\nPraenuntium. notarunt hoc multi boni.\nManus meas foderunt (inquit) et pedes,\nEt ossa mea dinumeraverunt omnia.\nHieremiam legisti, dicentem tibi:\nMittemus in panem eius lignum protinus.\nDei virum Zachariam non intelligis?\nQuando inquit exclamans, repletus spiritu,\nQuae sunt graves in medio manuum dicite,\nPlagae? Quid hoc tibi videtur optime\nFrater? Quid Esaias dicat, percipe:\nCorpus meum percutientibus ego dedi.\nFigura passionis Isaac erat.\nRexque Moabitarum, qui morte filii\nCives suos captivos reddit liberos.\nSerpens loco deserti pendens aeneus\nQuid signat? in figura facta haec omnia.\nO' frater, exspecta, videbis plurima,\nQuae modo tibi valebo numquam dicere,\nNec illa satis intelligo, rudis nimis.\nSequere tamen, sequere Christum verum Deum.\nSequar, nec unquam terga cupio vertere.\nSed quid moramur conducere operarios\nIn vineam Domini, sicut praeceperit?\nQuisquis potest, laboret in die, ne eum\nNox opprimat. Nescimus qua Dominus Deus\nHora veniat, et exigat rerum omnium\nRationem in hac praesenti vinea sua.\nIte, moneo, sacrum dat Christus praemium.\nQuin et patres nostri laborarunt diu:\nQuanto magis iuvenes laborare addecet.","prev":{"citation":"Christi Vinea 1.4.2.1-52","label":"ACTUS SECUNdus., SCENA II. Petrus. Andreas., lines 1.4.2.1-1.4.2.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.2.1"},"next":{"citation":"Christi Vinea 1.4.3.1-46","label":"ACTUS SECUNdus., SCENA III. Abdon. Hiram. Rodochus., lines 1.4.3.1-1.4.3.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.1"},"credit":{"text":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml","quality":"ocr"}}