{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Christi Vinea 1.4.4","citation":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.4.4","ref":"1.4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.4.md","author":{"name":"Hieronymus Ziegler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler"},"work":{"title":"Christi Vinea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea","urn":null},"verse":true,"words":371,"text":"Sunt'ne parata Lamuel iam singula,\nOpus quibus fuerit in vinea mea?\nEtiam Domine, deest nihil. Chr. Quare ibimus.\nAn'ne laborant, quos conduxi, strenue?\nPro viribus funguntur officio suo.\nSed quos volo, video. Quid, ô viri, placet,\nMercede pacta iusta vineam meam\nIntrare? singulis quod iustum erit dabo.\nQuid ergo de die in diem nobis dabis?\nMercede mercenarius dignus sua est:\nNosti Domine. Ch. Nec frustra postulo mihi\nFieri labores. Singulis denarium\nNumerabo, postquam diligenter videro,\nEt strenue gessisse vos in vinea.\nEsto, recipimus: operas spondeo tibi\nNostras. Ch. Abite, mox sequemur nos duo.\nQuicquid potest manus vestra, instanter agite:\nQuia nec opus, nec ratio, nec sapientia\nApud inferos erunt, homo quo properat.\nNon sufficit, necesse plures mittere est.\nIllic viden, Domine, alios stantes viros.\nEt tertiam sonare iam mox audies.\nIte in meam et vos vineam: quod postea\nIustum fuerit, id ego dabo vobis viri.\nQuantum laboris absolvent isti putas?\nSi diligenter operam modo nauaverint.\nQuanto quoque fuerint plures operarii,\nTanto quidem plus gaudii capio. meae\nEgo vineae curam gero, quam mihi neque\nVel rapidus amnis, vel procellosum mare,\nPontus've saevus, horrida aut vis ignium\nAdiuta flatu, nec tempestas grandinis,\nNec fulmen è caelo dimissum saevius\nDisperdet illam, sic custodiam bene.\nHoram video sextam esse. Cur hic tam diu\nStatis, nihil laborantes? ite potius\nEt vos in ipsam vineam recta meam:\nEt quicquid inde debebo, lubens dabo.\nOmnes velim quotquot viventium forent,\nIn vineam venire proxime meam.\nDulcis labor, certumque praemium datur.\nFraudes ibi nullas volo fieri quidem:\nEt crede, nulla nube respersus iubar\nLaxabit ardens fervidum Titan diem.\nBonus paterfamilias sum, qui praemium\nNullo laborum respectu numerarier\nVolo, in mea quando laborant vinea.\nUnum requiro saltem, diligentiam,\nLaboris atque parui nullam nauseam.\nQuis'nam venit, qui nos sibi servos velit?\nNemo est: nisi qui per forum rectissime\nIncedit, omnium qui vivunt optimus.\nHuic ego laborabo, vel si gratis licet.\nQuid hic viri statis? iam nonam cernite\nHoram. labore vestro opus quidem mihi est,\nIn vineam meam statim, volo, pergite.\nDe praemio dixit nihil quicquam, roga.\nNihil etiam paciscemur cum ipso, tace:\nPlus forsitan nobis, quam tu speras, dabit.\nNullis enim prius, vel plus unquam datur,\nQuam qui Dei plus confisi sunt gratiae.\nRecte mones, eamus ergo proxime.","prev":{"citation":"Christi Vinea 1.4.3.47-76","label":"ACTUS SECUNdus., SCENA III. Abdon. Hiram. Rodochus., lines 1.4.3.47-1.4.3.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.47"},"next":{"citation":"Christi Vinea 1.4.5.1-51","label":"ACTUS SECUNdus., SCENA V. Isaar, Sichar, operarii. Christus. Lamuel., lines 1.4.5.1-1.4.5.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.5.1"},"credit":{"text":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml","quality":"ocr"}}