{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Christi Vinea 2.5.2","citation":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.5.2","ref":"2.5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.2.md","author":{"name":"Hieronymus Ziegler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler"},"work":{"title":"Christi Vinea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea","urn":null},"verse":true,"words":322,"text":"Si me quis ex iussu domini quaesiverit,\nDic praesto me domi sub crastinum fore, et\nLectum esse dudum quantum numum debeo.\nNunc amplius spectare non vacat mihi,\nQui iam domi frustra totum sedi diem.\nSed ecce conservus, quem quaesivi, venit.\nNum'nam quod olim credidi, secum feret?\nNihil video, nisi quod in sinu est manus.\nEn accipe hoc argenti, quicquid est tibi,\nQuod erit apud me reliquum pauxillulum,\nId proximo dissolvam tibi die quoque.\nAccipio, et habeo gratiam dedisse te\nHoc, quia necessitas urget gravissima.\nSed quid adeo tristis praeter solitum? quid est?\nAb nescis in quo res meae statu sient,\nQuanto in periculo. Iam. Quid istud est?\nLab. Scies,\nModo ut tacere possis. Iam. Abeas insciens,\nEgo tibi in pecunia non ambigo\nHabere saepius fidem, tu mihi tamen\nVerere verba credere? ubi lucri quid est,\nTe fallere? Lab. Ergo ausculta. Iam. Operam dico hanc tibi.\nNon te fugit, dominum dixisse proxime,\nSe velle cum seruis rationem ponere.\nQuod si fit, ipse pereo funditus miser.\nIn eius aere sum, nec unde solvere\nQueam, invenio: salus mea ancipiti in loco est.\nQuid amplius dicam? numquam solvendo sum.\nLicet timore debiti prorsus vacem,\nVideamque iam nil tale, sum infelix tamen,\nQuod liberis meis panem laboribus\nGravissimis vix comparo, reliquum nihil\nManet: tamen me consolatur unice,\nQuod dicitur vulgo vetus diverbium,\nFelix is est (aiunt) qui debet nemini.\nTu porro despondere animum noli, quia\nDominus misericors est, supplex eius pete\nClementiam: crede mihi invenies gratiam.\nQuin debiti tam magni terminos pete.\nHem debiti à me dura supplicia exiget,\nQuae poena maneat memet, hanc certus scio.\nImo ominare melius, mores ingeni\nDomini probe novi: quid est multis opus?\nQuae posse fieri non putas, fieri tamen\nVidebis: ignavos metus fac nescias.\nPosthac scio incolumem satis me nunc fore,\nHoc si malum devito. namque in posterum\nCavebo, si servari modo contingeret.\nFiet. Vide me, polliceor istud tibi.\nHem reddidisti animum: mihi fugit metus.\nIstud placet, laudabis consilium meum.","prev":{"citation":"Christi Vinea 2.5.1.51-81","label":"OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA I. Dathan, Levi, Caleph, Pharisaei., lines 2.5.1.51-2.5.1.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.1.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.1.51"},"next":{"citation":"Christi Vinea 2.5.3.1-48","label":"OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA III. Christus: Caleph, Dathan, Levi, Pharisaei: Petrus, Ioannes, lines 2.5.3.1-2.5.3.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.3.1"},"credit":{"text":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml","quality":"ocr"}}