{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Christi Vinea 2.8","citation":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.8","ref":"2.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8.md","author":{"name":"Hieronymus Ziegler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler"},"work":{"title":"Christi Vinea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea","urn":null},"verse":true,"words":251,"text":"AUdistis optimi spectatores viri,\nParabolam de Regis debitoribus.\nEt quomodo benigne Rex tractet suos:\nVidistis etiam poenam delinquentium.\nHinc nemo non facile potest cognoscere\nDeum bonorum largitorem maximum.\nSententias plures habemus in sacris,\nNon aliter acturum esse nobiscum Deum,\nNos atque cum nostris agimus confratribus.\nNam tunc Deos homines sequuntur optime,\nCum benefici sunt ultro proximis suis.\nQuoniam est Deus, quicumque mortalem iuvat,\nNec certior via est ad caeli gloriam.\nCur ergo legis obliti Dei sumus?\nQuae mandat omnibus quidem mortalibus,\nUt diligamus mente tota proximos.\nQuod si minus faciemus, actum protinus\nErit, salusque nostra fluctuat statim.\nSed mundus est mundus, spernit caelestia,\nQuaerit suum: quid proximo fiat, nihil\nCurat, sibi bene esse quisquis cogitat\nPrius. Quid est in causa, multi quaeritant:\nHoc est, amor friget fratres in proximos.\nCur negligis praecepta tantum homo Dei?\nOras, quid? ut remittat debitum Deus,\nSicut remittis ipse proximo tuo.\nLaudo, bene facis, si tamen remiseris.\nQuod si minus, quomodo remittentur tibi\nPeccata, quae facis diebus singulis?\nNulla est mora in Deo, sed in mortalibus.\nNobis sit exemplo regalis debitor,\nQui si remisisset, fecisset optime.\nNec perdidisset gratiam tantam Dei.\nVos hortor quotquot estis praesentes modo,\nSic cogitetis, caritatem nunc sitam\nUt quisque de quam plurimis quantum potest\nBene mereatur, cogitetque se Dei\nBenignitate cretum, posse et vivere\nEius voluntate omni felix tempore.\nHomini lupus noli esse, sed sies Deus.\nSic proximum lucraberis Deo tuo.\nVos nunc valete spectatores suaviter,\nConsulite nostros actus obsecro boni.\nPosthac melius acturi, si modo datur\nVestra licentia iuventuti locus.","prev":{"citation":"Christi Vinea 2.7.3a","label":"ACTUS III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.7.3a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.7.3a"},"next":{"citation":"Christi Vinea 2.8a","label":"2.8a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8a"},"credit":{"text":"Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml","quality":"ocr"}}