{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 100","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/100.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Cum autem alimentum ex ovo pullo deficit, neque satis ei suppetit unde vivat, copiosius alimentum postulans, vehementer movetur in ovo, & membranae circum circa disrumpuntur. Et ubi avis pullum vehementer moveri senserit, putamen tundendo excavans, ipsum excludit. Atque haec intrà dies 20 contingere solent, idque ita se habere manifestum est. Nam ubi volucris ovi testam contundendo excavarit, nihil penitus humoris quod alicujus sit momenti in ea inest, quod totus in pullum absumptus sit. Si quis ova 20. aut plura gallinis duabus aut pluribus, ut excludantur, supponat, & singulis diebus à secundo exorius, ad ultimum usque quo ovi putamen detrahetur, subtrahat, frangat, & diligenter inspiciat, is eo, quo dixi, modo, omnia se habere deprehendet; si modo avis naturam cum humana conferre licet. Ex umbilico enim membranas portendi, aliaque omnia quae de Puero dicta sunt, eodem prorsus se habere modo, in avo gallinaceo comperies. De Carnibus seu de Principiis. Περι σαρκῶν vel Ἀρχῶν. Uod calidum vocamus, id mihi immortale esse videtur, cunctaque intelligere, videre, & audire, sentireque omnia, tum praesentia tum futura: Duae sunt à corde venae cavae, & haec quidem arteria, illa verò vena cava nominatur. Arteria calidi plus continet quam vena cava, & spiritus penus est. 1 Puer dum in utero est, compressis labris ex Mato tris utero, tum alimentum sugit, tum etiam spiritum, qui in Puero calidissimus est, Matre respirante, in cor attrahit.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/101"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}