{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 11","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/11.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Liber de Arte, περι τέχνης. TOrum aliquid quae nondum inventa sunt, invenire, Equodque invenisse quàm non invenisse praestiterit, similiterque imperfecta ad finem deducere, id mihi videtur illius esse munus, qui intelligens existimari expetit. Qui verò ea quae ab aliis sunt inventa, inhonestorum verborum artificio contaminare contendit, neque quicquam corrigit, sed à peritis inventa apud imperitos traducit, is sanè prudentiae existimationem tueri velle non videtur, sed potius naturam suam, aut ignorantiam maliciosè prodere. Medicina est quae sane in totum à morbis aegros vindicat, morborumque vehementiam obtundit, neque iis qui à morbo victi sunt, manum admovet, cum id medicinam praestare non posse probe constet. Qui verò ex morientium calamitatibus artem funditus delere conantur, miror quânam satis justa oratione elati, in morientium intemperantiam causam non rejiciunt, sed eorum qui medicinam exercent prudentiam accusant. Quasi medicorum sit, quae non conveniant praescribere, in aegrorum autem facultate non sit aliquid contra imperata admittere. Atqui longe magis est rationi consentaneum, aegros non posse imperatis obsequi, quam medicos ea quae minimè conveniunt imperare. Ejusdem est scientiae morborum causas nosse, & morbos ipsos omnibus medicamentis, quae augescere morbum prohibent, curare posse. Medicus siquidem suffecerit ad cognoscendum, sufficiet etiam ad sanandum. Si verò is, in quo morbus cognoscitur, superetur, ob id sanè quod serius medicum accessit, aut ob morbi celeritatem peribit. In Medicina valent tum qui in bonis disciplinis liberaliter sunt educati, tum qui a natura non infeliciter sunt comparati.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 10","label":"HIPPOCRATES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/10"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 12","label":"HIPPOCRATES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/12"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}