{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 110","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/110.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"annum excesserunt, febres ardentes contingere aequum est; biliosis vero, pleuritides & pulmonum inflammationes. At si aestas sicca & aquilonia fuerit, autumnus aph. 11 verò pluvius & austrinus, sub hiemem, capitis doSact. 3. lores, & cerebri siderationes fieri par est, ac praeterea raucedines, gravedines, & tusses, & nonnullis quoque tabes. Quod si aquilonius & siccus fuerit autumnus. aph. 14 ac neque sub canem, neque sub arcturum pluvioSoc. 3 sus, pituitosis quidem, naturaque humidis & mulieribus confert, biliosis verò hoc est maximè adversum. Admodum enim resiccantur, iisque lippitudines aridae contingunt, & febres acutae ac diuturnae, quibusdam etiam melancholiae. In bile namque quicquid est humidissimum & aquosissimum consumitur, quod verò crassissimum & acerrimum remanet, quod in Sanguine eâdem quoque ratione accidit, unde ii morbi illis contingunt. Pituitosis vero haec omnia auxilio sunt. Praecipuè maximae anni temporum mutationes observandae sunt, ut neque Medicamentum purgans lubenter exhibeamus, neque partes circ ventrem uramus, aut secemus, ante dies 10. an etiam plures, sufficiunt tamen 10. at maximi periculi plena sunt ambo solstitia, praecipue aestivum, periculosissima etiam ambo aequinoctis existimantur, maximè verò autumnale. Siderum quoque ortus observandi, praecipuè caniculae, deinde Arcturi, & Vergiliarum occasus. His enim potissimum diebus, morbi judicationem subeunt, , & alii quidem perimunt, alii verò desinunt, aliitque omnes in alium statum transeunt. Oriuntur Vergiliae seu Pleiades circa finem d Aprilis, & occidunt sub initium Novembris, Arcicturus oritur mense Septembri. Hiems durat à Pleiadum occasu usque ad aequinoctium vernum, ver à verno aequinoctio ad Pleiadum usque exortum. Aestas verò à Pleiadum ortu, ad ortum Arcturi. Autumnus denique ab ortu Arcturi ad Pleiadum occasum. De macrocephalis circa Maeotidem paludem deagentibus, quemadmodum se habeant, mihi dicendum est.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 109","label":"109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/109"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/111"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}