{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 113","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/113.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Qui morbi causam cognoverit, is utique ex his quae in corpore insunt, adeptâ per contraria morborum cognitione, facilè poterit quae conferunt offerre. Ipsa enim ars Medica maximè à nalturâ inest. De naPlenitudinem evacuatio sanat, evacuationem tura Hoplenitudo, laborem otium, & otium labor. Atque ut uno verbo dicam, contrariorum contraria minis. sunt remedia. Medicina additio est & substractio, eorum quidem quae exuperant, Substractio, eorum verò quae deficiunt, Additio. Qui verò istud optimè facit, is optimus Medicus existimandus est, quique plurimum abest ab eo praestando, is plurimum in arte Medica deficere censetur. Hominum & reliquorum animantium corpora triplici alimento nutriuntur, cibo, potu & spiritu. Tanta corporibus omnibus spiritus inest necessitas, ut si quis aliis omnibus, & cibis & potionibus abstineat, duos tamen, & tres, vel plures dies possit vitam ducere. At si quis spiritus in corpus vias intercipiat, vel exigua diei parte, homini pereundum sit; adeò necessarius est usus spiritus in corpore. De Morbo Sacro. Περὶ ἰηρῆς νόσου. ¶Orbus hic nihil habet aliis morbis divinius Maut sacratius, sed eandem, ex quâ reliqui Homimorbi oriuntur, naturam sortitus est. ized by nas nes verò ex imperitia & admiratione ei naturam quandam & causam divinam inesse censuerunt, quod nulla in re reliquorum morborum similis esset. Hic morbus pituitosis contingit, biliosis verò minimè. Ac originis initium sumit, cum adhuc faetus in utero existit. Quibus in puerili aetate ulcera in caput, in aures, & reliquum corpus erumpunt, si salivosi mucosique extiterint, ii procedente quidem aetate facillimè degent. Tunc enim pituita, quam in utero repurgari oportuerat, en ittitur & purgatur; quique sic purgati fuerint, ferè hoc morbo comitiali minimè corripiuntur.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/112"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/114"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}