{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 12","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/12.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Si verò res non succedit Medico pro animi sententia, meo quidem judicio, in morbi vehementiam, non in artem ipsam culpa rejicienda est. De Prisca Medicina. περι ἀρχαίης ἰητμκῆς. NUnt autem opifices alii quidem mali, alii verò O multum praestantes: quod sanè minimè contingeret, si prorsus non existeret Ars medica, nihilque in ca vel observatione, vel inventione constaret, omnesque illius ex aequo inexperti & ignari essent, aegrotantiumque rebus fortuna prae esset. At verò nunc aliter haec se res habet: ut enim aliarum artium cunctarum opifices plurimum inter se differunt, tum manu, tum mente, sic etiam in Medica evenit arte. In Medicina via inventa est, per quam praeclara multa longo temporis spatio sunt inventa, & reliqua deinceps inven entur, si quis probe comparatus fuerit, ut ex inventorum cognitione ad ipsorum investigationem feratur. Necessitate homines coacti artem medicam invenerunt, quod aegrotis oblata bene valentium victus ratio nihil contulerit. Nemo enim, mea quidem opinione, ad Medicinam investigandam animum applicaturus fuisset, si eadem victus ratio, & aegris & sanis accommodata esset. Multa mala & varia ex plenitudine oriuntur, neque verò minus gravia ex inanitione, ut proinde in his maxima insit varietas, magnaque diligentia requiratur. Modum enim quâdam conjectura colligere oportet. Modum autem ad quem ista referas, ut exactè cognoscas, nullum alium invenies praeter corporis sensum. Quocirca istud adeo exacte cognoscere, ut leviter in utramque partem pecces, operosa res est. Quanquam equidem vehementer hunc Medicum laudârim qui parum peccet.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 11","label":"HIPPOCRATES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/11"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 13","label":"HIPPOCRATES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/13"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}