{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 143","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/143.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Sunt quae si acre quiddam, aut amarum praeter consuetudinem ederint, aut biberint, faetus perdunt, cum adhuc tenellus puellus intus existat. Ubi uterum gestat mulier tota pallida redditur, quoniam qui in ea purus est Sanguis, semper quotidiè è corpore aliquantulum stillat, & ad saetum fertur, eique in alimentum cedit. In omnibus morbis, in quibus fotus conducit, praestiterit post fotum, pingui aliquo perungi. Si lac deficiat, porra trita & aqua macerata, potui exhibeto, calidâ lavet, & in cibo, porra & brassicam comedat, quin & faeniculi, necnon radicis illius decoctum propinato, & hordeum decorticatum, unâ cum butyro coctum & refrigeratum potui exhibeto. Molae conceptus haec est causa, ubi copiosi menses extiterint & paucum ac morbosum semen conceperint, & minimè genuinus conceptus gignitur, & venter tanquam utero gerentis impietur: Nihil autem in ventre movetur, neque lac in mammis innascitur, pectus verò turgescit. Haec igitur biennium saepe etiam triennium sic affecta est. Et si quidem una caro nascatur mulier perit, neque enim superesse potest. Sin verò multae, copiosus ei Sanguis, & carnosus per pudendum erumpit, quod si id moderatè fiat, servatur, alioqui profluvio correpta perit. Quod si praegnans diutius immoretur, & parete non possit, sed pluribus diebus partus doloribus discrucietur, sit autem juvenis & aetate florens, multòque Sauguine redundet, venas in malleolis secare oportet, & virium habitâ ratione Sanguinem detrahere. Ad faetum excludendum, mulierem ex axillis comprehensam vehementer concutito. De iis quae uterum non gerunt. Περὶ ἀφορῶν. Iuterorum os à pudendo aversum fuerit, non O concipiunt. Si uteri lubrici fuerint (id quibusdam naturâ","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 142","label":"SECTIO QUINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/142"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 144","label":"SECTIO QUINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/144"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}