{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 146","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/146.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Riginta ad summum diebus, cubiti ossa in totum coalescunt. Nihil tamen est perpetuum. Nam natura à naturâ, & aetas ab aetate plurimum distat. Pauciore victu ad decimum usque diem utendum, praesertim cum ex toto quiescant, ac obsonia liquida exhibenda, quae ventrem modicè deducant. Vino verò & carnibus abstinendum. Post haec paulatim reficiendi. Firmatur autem brachii os, diebus ferè quadraginta. Quos ubi excesserit, resolvendum, minusque adstrictis fasciis, ac paucioribus vinciendum. Machinas admovere ubi res non exigit absurdum est. Septimo, aut nono, aut undecimo die, in fracturis ferulae sunt admovendae. Canales, qui cruribus fractis supponuntur, subjici debeant, nec ne, ambigendum mihi videtur. Prosunt etenim, non tamen quantum existimant, qui eos supponunt. Nam neque in quiete, ut putant, crus continent, neque dum reliquum corpus in hanc vel illam partem convertitur, canales prohibent quominus crus sequatur, nisi homo ipse diligenter advertat. Quin etiam durum videtur & asperum lignum subjici, nisi simul molle aliquid in ipsum imponatur. Maximè tamen est usui, cum stratum substernitur, ac dum ad desidendum aeger progreditur. Potest igitur cum canali (vel glossocomo) & sine eo, benè vel malè res confici. Tibiae ossa quadraginta diebus, si rectè curentur, firmantur. Femur verò quinquaginta diebus firmatur. Imprimis confert nosse, quâ ratione fasciae initium injiciendum sit, & qua parte maximè comprimendum, quantum item conferat, si quis fasciae initium rectè circumdet, & quâ parte maximè convenit, comprimat; tum quantum detrimenti sequatur, si neque quis probe fasciae initium circumjiciat, neque quâ maximè parte convenit, sed hinc & inde comprimat. Turpe est, & ab arte abhorrens, aliquid molientem in ipso artificio deficere.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 145-2","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/145-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/145-2"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 147","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/147"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}