{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 160","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 160","ref":"160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/160.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"70 sine febre fuit. Intermisit dies decem. Octogesimo riguit. Febris eum arripuit acuta, sudavit multum. Urina habuit sedimentum rubrum, laeve, perfecte judicatus est. Aegrotus Septimus. CRasinum qui prope Bootae torrentem habitabat febris ardens post coenam corripuit; noctem perturbatè transegit, diem primum quietum, noctem molestam habuit. Secundo omnia exacerbata sunt, sub noctem deliravit. Tertium laboriosè transegit, deliravit multum. Quartus fuit molestissimus. Noctè autem nihil dormivit. Insomnia aderant & cogitationes. Deinde pejora & magna & periculosa, timor, difficilis tollerantia. Quintò manè recreatus est. Intelligebat omnia. Multum verò antè meridiem furiit, continere se non poterat. Extrema erant frigida, sublivida. Urinae crudae. Mortuus est sub solis occasum. Huic febres ad finem usque cum sudore erant. Hypochondria sublimia (μετεωρα) contentio cum dolore. Urinae nigrae habentes sufpensiones rotundas, nec subsidebant, ex ventre autem reddebat stercus. Sitiebat usque as finem, non tamen vehementer, Convulsiones multae cum sudore circa mortem usque ad finem. Aegrotus Octavus. AEtonem febris vehemens corripuit cum lumNborum gravitate & dolore. 2do. Cum multum aquae biberet, alvus benè egessit. 3tio. Capitis gravitas: dejectiones tenues; biliosae, fubrubrae, 410. omnia exacerbata sunt. Fluxit à dextrâ nare sanguis paululum bis, noctem laboriosè transegit.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 159","label":"SECTIO SEPTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/159"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 161","label":"SECTIO SEPTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/161"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}