{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 162","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/162.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Urinae usque ad finem tenues quidem, boni autem coloris & multam habebant suspensionem, dispersam, non subsidebant. 16. Minxit paulo crassius, quod habebat exiguam subsidentiam. Sublevatus nonnihil est, melius sibi constitit. 17. Rursus tenues fluxerunt. Secundum utramque aurem tumor cum dolore ortus est, somno carebat. Delirabat. Crura illi dolebant. 20 Sine febre, judicatus est. Non sudavit. Omnia intelligebat. Circa autem 27. Coxae dextrae fortis dolor ortus est, qui cito sedatus est. Qui vero ad aures tumores, neque subsidebant, neque suppurabant, dolebant tamen. 31. Ex diarrhea multa aquosa prodierunt, cum excrementis dysentericis. Urinas crassas minxit, subsederunt qui circa aures tumores. 40. doluit dexter oculus. Videbat obtusius. Rediit ad statum. Aegrotus Undecimus. Romeadae uxorem quae filiam pepererat, & aliis omnibus secundum rationem procedentibus. 2do. die rigor accepit. Febris acuta. Cepit primo dolere circa hypochondrium, cum fastidio horrore & inquieta corporis jactatione. Sequentibus diebus non dormivit. Spiritus magnus & rarus: Subito revulsus & retractus. 2do. Ab eo quo riguit, ex alvo bene processerunt stercora. Urinae crassae, albae, turbidae, quales fiunt ex subsidentibus cum repositae per multum tempus perturbantur: Non subsidebant. Noctu non dormivit. 3tio. Circa meridiem cum rigore febris acuta corripuit. Urinae similes, Hypochondrii dolor. fastidiosa.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 161","label":"SECTIO SEPTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/161"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 163","label":"SECTIO SEPTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/163"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}