{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 186","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/186.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Multum sitiebat anxius erat, potum continere non poterat, erat sublienosus, & capitis gravitate laborabat. Primo. Fluxit sanguis multus ex sinistra nare, febris intendebatur, Minxit multum, turbatum, album, repositum, non subsidebat. ado Omnia exacerbata sunt. Urinae vero crassae quidem erant, sed magis residentes: & anxietas levata est, dormivit. 3tio. febris remissa est. Urinae copiosae, coctae, multam hypostasin habentes. Noctem quiete transegit usque ad medium diem, sudavit sudore multo calido. 410 die per totum corpus, à febre liberatus est, & judicatus. Non rediit. Morbus erat acutus. Aegrotus Septimus. ABderae Virginem quae decumbebat in via sacra, febris ardens corripuit. Erat autem siticulosa & insomnis. Fluxerunt muliebria primum ipsi. 6to. Fastidium multum, ruborem contraxit cum horrore & inquietudine. ymo. Eadem perseverârunt. Urinae tenues quidem, boni autem coloris, alvus commodè habebat. 8v0. Surditas accedit & febris acuta, insomnis erat & anxia, horrebat, intellegebat. Urinae similes. ono. Et sequentibus eadem. Manebat item surditas. 14. Mens turbata, febris remisit. 19. E naribus sanguis fluxit multus. Surditas parum remisit, sequentibus fastidium & surditas aderat & delirabat. 20. Pedum dolor coepit.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 185","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/185"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 187","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/187"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}