{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 191","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/191.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Urinam reddidit tenuem, aucam, habebat suspensum quid sublime, quod non subsidebat, deliravit sub noctem. 6to. Sanquis ex naribus copiosus & multus effluxit, norrore correptus est, & sudore copioso calido perfusa per totum corpus, a febre liperata est & judicata. Per febres autem & etiam perfecta judicatione muliebria tunc prinum fluxerunt. Virgo enim erat. Perpetuo autem stomachi fastidio laborabat, horrebat, faciei rubor aderat, oculorum dolor, capitis gravitas. Haec non passa est recidivam, sed judicata. Dolores paribus diebus contingebant. Aegrotus Decimus Tertius. Pollonius Abderae morbum diu rectus & obambulans sustinebat. Magna illi erant viscera & circa hepar dolor consuetus multo tempore comitabatur, & tunc sane ictericus factus est, flatuosus, colore subalbido. Cum cibo & potu intempestivo uteretur, & praecipue carne bovina, primò incaluit parum decubuit. Cum verò usus fuisset copioso lacte, cocto, crudoque caprino & ovino pravaque victus ratione, insignes omnium laesiones factae sunt: Nam febres exacerbatae sunt nec venter quicquam ex ingestis effatu dignum reddidit. Urinae tenues & paucae prodibant. Insomnis erat. Inflatio mala aderat, multa sitis, comatosus, hypochondrii dextri elevatio cum dolore. Extrema omni ex parte subfrigida erant, parum deliravit, omnium quae locutuest obliviscebatur, mentis compos non erat. G. \"inoca, 14. verò ex quo suborto rigore luit decubuit & insanivit, clamor, pertum. tio, sermones multi, rursusque cessatio, & com tunc temporis accessit. postea verò alvius turbata est multis, biliosis, meris, crudis. Urinae nigrae erant, paucae, tenues; plurma anxietas, dejectiones variae erant, aut enim nigrae & paucae & aeruginosae erant, aut pingues crudae & mordaces, postea videbatur etiam lacti similes reddidisse. Circa 24.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 190","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/190"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 192","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/192"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}