{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 196","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/196.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"27 Autonomus in Omilo ex capitis vulnere mortuus est 16 die, cum aestate media cominus lapide fuisset percussus secundum suturas in medio sincipite. Hoc me latuit, eum sectione indigere, deceperunt enim me suturae, in seipsis jaculi laesionem continentes. Postea enim manifestum fuit. Primum quidem ad claviculam, postea autem ad latus, dolor admodum vehemens exortus est, & convulsio utramque manum occupavit. In medio enim capitis & sincipitis habebat ulcus. Sectus est 15. die, nec multum pus prodiit, meninx enim sine putredine apparebat. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum, & fiduciam magnarum rerum habentium. Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. 28 Famula in Omilo 12 annos nata, ex capitis vulnere byulnere moritur aestate media, 14. die, convulsio manum finistram corripiebat, nam in dextra magis parte habebat vulnus. 40 Hermophili filius aegrotavit undecem diebus: Febris tenebat ipsum, & non descendebant cibi, primum quidem deliravit, nocte vero cessavit, sequenti die sine voce jacebat stertens, distortos habens oculos, febricitans. Penna vero immissa vomuit bilem atram, & clystere immisso stercus multum subiit. 45 Sutor qui in Pityo erat, calceum assuens sese supra genu in femur pupugit, & fere ad digiri longitudinem subulam immersit. Huic nullus sanguis effluxit, & vulnus cito coivit.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 195","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/195"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 197","label":"EPIDEMIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/197"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}