{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 21","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/21.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"At in ventrem jacere, ei qui per bonam valetudinem ita dormire minimè consuevit, delirium, aut partium circa ventrem dolorem indicat. In febribus autem dentibus stridere, ex quibus à puero minimè est consuetum, insaniam & mortem significat, quod si etiam deliranti id accidat, exitiale admodum jam est. Ulcus quoque sive ante morbum, sive in morbo, natum sit, nosse oportet. Nam si periturus est aeger, lividum, pallidum, & siccum ante mortem erit. De manuum motione ita censeo: in febribus acutis, aut puli nonum inflammationibus, aut phrenitide, aut capitis doloribus, quibus ante faciem feruntur & aliquid frustra venantur, & festucas colligunt, aut floccos è vestibus evellunt, & ex pariete paleas carpunt, ex his omnibus malum & mortem portendi. Spiratio crebra si fuerit, dolorem significat, aut inflammationem in partibus diaphragmate superioribus; quae verò magna est respiratio & ex magno intervallo, delirium significat. Frigidus autem spiritus, qui è naribus & ore efflatur, valde est runestus. Facilè verò spirare, valde magnum ad salutem momentum existimandum, cum in omnibus morbis acutis, quibus febris conjuncta est, tum in his qui intra dies 40. judicantur. Sudores optimi quidem per omnes morbos acutos, qui diebus judicatoriis contingunt, & penitus febre liberant. Boni verò quicunque toto corpore oriuntur, faciuntque ut aeger morbum facilius ferre videatur. At qui nihil tale efficiunt, minimè sunt utiles. Pessimi autem frigidi, quique circa caput tantummodo, faciem & cervicem exoriuntur: ii namque cum acuta febre mortem, cum mitiore verò, morbi longitudinem praenunciant. Sudores boni sunt, qui guttatim & cum exhalatione fiunt.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 19","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/19"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 22","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/22"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}