{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 25","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/25.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Ventris tumores minus abscedere nati sunt, quam qui in Hypochondriis oriuntur; minime vero qui infra umbilicum in pus vertuntur. Suppurationum, quae hinc proveniunt, ea observatio facienda est. Quae foras vertuntur, optimae sunt ubi parvae sunt & quam maximè foras feruntur, & in acutum tendunt: pessimae verò quae magnae sunt & latae, minimèque in mucronem attolluntur; at quae intro rumpuntur, optimae, ubi nihil cum externâ sede communicant, in sese contrahuntur, nullo dolore afficiunt, totaque regio externa unius coloris apparet. Pus verò optimum est album, leve & aequale, & quam minimum graveolens. Huic autem contrarium pessimum. Aqua inter cutem quae ex acutis morbis oritur mala; nam neque febre liberat, vehementesque dolores excitat, & lethalis est. Oritur ferè ex laterum inanitate & lumbis, partimque à jecore. Quibus igitur ex laterum inanitate & lumbis initia ducuntur, iis pedes intumescunt, & longa alvi profluvia detinent, quae neque dolores ex saterum inanitate ac lumbis tollunt, neque ventrem molliorem efficiunt. At quibus à jecore hydrops ortum ducit, his tussis & tussiendi cupiditas inest, sed nihil effatu dignum expuunt, pedesque intumescunt, ac venter non nisi dura aegreque egerit, & circa alvum tumores fiunt, qui partim dextrâ, partim sinistrâ parte oriuntur & desinunt. Caput, manus & pedes frigere, ventre & lateribus calentibus, malum denunciat; at corpus totum aequaliter calidum esse ac molle optimum. Aegrum quoque facile converti oportet, & cum sese attollit levem esse. Quod si gravis esse videatur, tum reliquo corpore, tum manibus & pedibus, in angusto spes est.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 22","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/22"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 26","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/26"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}