{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 32","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/32.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Sed (à suppurato) intereunt, quos (à rupta vomica) febris non dimisit, aut si febricitandi finem fecisse videantur, iterato incendio conflagrant, & siti ardent, nec ullo edendi amore tenentur, tum alvo sunt profusiore, pus autem viride & lividum expectoratur, aut pituitosum & spumans. Si haec inciderint, brevi intereunt. Sed quibus horum alia quidem apparent, alià verò non, ex iis quidam intereunt, alii verò in multo tempore supersunt, Quibus vero in peripheumonicis morbis abscessus incidunt pone aures, & suppurant, aut ad infernas partes decumbit, & fistula excitatur, hi sane supersunt. Hujusmodi abscessus fore intelliges hoc modo: si febris detineat, nec ulla doloris remissio adferatur, nec expectoratum convenienter feratur, nec biliosa alvo secedant, nec facile alvus meracis feratur, nec verò urina profusè reddatur, cum multa hypostasi, atque certa salutis spes ab aliis signis salutaribus affulgeat, tum commemoratos abscessus fore spes est. Qui in crura decumbunt abscessus a peripneumonia vehementi & calamitosa, praeclarè quidem omnes ad salutem faciunt, sed illi optimi qui in expectorati mutationem incidunt. Si verò tumor & dolor suboriatur, sputo è flavo in pus verso, & foras prodeunte, hoc modo tum securissimè aeger superstes futurus est; tum citissimè citra dolorem abscessus quiescet. Quod si neque sputum rectè excernatur, neque urina bona hypostasi praedita sit, periculum est ne articulo claudicet aeger, aut ei multum negotii exhibeatur: Si verò dispareant abscessus & intro recurrant, sputo non prodeunte, & detinente febre, gravis morbi periculum & delirii & mortis aegro imminet. Eorum verò qui à peripneumoniâ sunt puCoac. rulenti, seniores magis intereunt, at ex caeteris suppurationibus, juniores potius moriuntur. Lumborum & inferiorum partium dolores qui cum febre affligunt, si illis relictis septum transversum invadant, exitiales admodum sunt.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 31","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/31"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 33","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/33"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}