{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 36","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/36.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quae verò ceterae sanginae) parem doloris vim adferunt, sed tamen intumescunt, & fauces rubore suffundunt, perniciosae quidem valdè sunt, sed diuturniores iis quas jam descripsimus, si ingens rubor fuerit. At quibuscunque una fauces & cervix insigniter rubent, hujusmodi sunt diuturniores. Maximèque nonnulli ex iis evadunt, si cervicem & pectus rubor detineat, neque ad interna erysipelas revertatur. Quod si neque diebus criticis dispareat erysipelas, neque tuberculum ad externas partes prorumpat, nec pus expectorarit, facileque ac sinè dolore habere videatur, mortem indicat, aut ruboris reversionem; at securius est tumorem & ruborem ad externa converti. Quod si ad pulmonem se vertat, dementiam excitat, & ex his non nulli suppurati plerumque evadunt. Quibus febres cessant, neque apparentibus so-Ex febribus lutionis signis, neque diebus judicatoriis, iis recidiva expectanda est. In longâ febre, salutariter tamen affecto aegro, si neque ob inflammationem aliquam, nec ob ullam aliam evidentem occasionem dolor detinet, in hoc abscessus cum tumore aut dolore ad articulum aliquem expectandus, maximèque in inferioribus locis. Hujusmodi abscessus magis contingere solent iis qui 30. annum non attigerunt, minimè senioribus. Si quis in febre non lethali dixerit sibi caput dolere, aut oculorum aciem caligine quâdam perstringi, & stomachi dolor accesserit, tum vomitio biliosà aderit; ex iis autem quibus ineunte morbo caput dolere cepit, ato morbi die magis premuntur, quam 5to; ymo autem remissionem consequuntur. At quibus 3. die dolet caput, hi maximè vexantur die 5to. 9. vero aut 11. liberantur. Quicunque vero tum diem morbi agentes laborare ceperint, 14. die morbus judicabitur. At verò quibus in febre caput dolet, & suffusionis caliginosae loco hebescunt oculi, aut etiam ignes micant ex oculis: & cardialgiae loco, dextra aut sinistra hypochondriorum parte, distentio quaedam percipitur doloris & inflammationis expers, his narium profluvium vomitionis loco, jam jam adfuturum spes est. Sed juvenibus potius illud expectandum est. Iis verò qui 30. annum attingunt & senioribus minus, sed in his vomitiones expectandae. Puerulis convulsiones incidunt, si febris acuta fuerit, nec alvus feratur, & somni sunt expertes, & terreantur, & ejularint, tum etiam si colorem mutent, ac pallido vel livido vel etiam rubro suffundantur.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 35","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/35"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 37","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/37"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}