{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 76","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/76.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"(malè tenuari) sed febricitare multum, itemque tussire, atque dolere, tum Sanguinem subinde novum expuere, calamitosum. 428. Quibus intumuit latus, atque incaluit, si cum in oppositam partem decumbunt, grave quippiam suspensum esse videatur, pus ab una parte collectum est. 429. Empyicis à pulmone pus duci per alvum, lethale. 430. Vulnere in thoracem accepto, si quidem externa vulneris pars sanitatem receperit, interna verò nequaquam, suppurationis periculum impendet, & quibus tenera est intus cicatrix, disrumpitur facilè. Titulus 19. De Phthisi. 433. & Ui Sanguinem vomunt (i. e. pleno ore profundunt) spumantem, omnique dolore carent sub draphragmate, à pulmone vomunt. Et quibus in ipso rupta est magna vena, & multum illi vomunt, & periculosè admodum: Quibus verò minor, minus rejiciunt, & securiores sunt. 434. E phthisicis quibus ad ignem sputum olet graviter, ac tum capilli fluunt è capite, moriuntur. 435. Tabidis in aquam marinam expuentibus, si pus fundum petit, celerem perniciem denunciat. Sit autem marina aqua in aeneo vase. 436. E phthisicis quibus defluunt capilli è capite, pereunt à diarrhaea, & quibus phthificis diarrhaea incidit, moriuntur. 437. Quae phthisicis accidit sputorum suppressio, dementiam infert nugacem. His haemorrhoimdem spes est apparituram. 438. In metu sunt maximo phthises, quae ex ruptione venarum crassarum, & à catarrho è capite contingunt. Inter aetates illae demum ostentant periculum phthisis, quae sunt ab anno 18. ad 442. Hypochondriorum meteorismus, cum caeteros malè habet, tum verò eos pessimè, quos phthisis exercet. 443. Qui ex longa phthisi consumpti sunt, & desperati, nonnullis antè finem vitae rigor cietur. Titulus 19. De Hepaticis. N Hepatico mala est colliquatio cum raucitate, idque cum alias, tum si tussicula sit.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/75"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/77"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}