{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 8","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/8.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Is cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo ejus Dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur, atque (Vi Varro apud nos credit) jam templo cremato, Medicinam instituisse. Plinius. lib. 29. Naturalis Historiae. cap. 1. Ex Hippocratis vita per Soranum. Obiit apud Larifleos, aetatis anno 90. alij vero octogesimo quinto, alij centesino quarto quidam etiam centesino nono: Inter Gyrtonem oLarissam sepultus est. Et in hunc usque diem monumentum ostenditur, in quo multo tempore examen fuit, quod mel conficiebat, quo nutrices infantes superficiarijs oris ulceribus (aphthas dicunt) laborantes, apud tumulum illinebant, & facile liberabant in multis imaginibus velato capite pingitur. Duos reliquit filios, Thessalum & Draconem, qui elarissimi fuisse perhibentur. Galenus lib. de Theriaca Pisonem, cap. 16. Summis laudibus prosequor admirandum Hippocratem qui pestem illam ex Aethiopia, ad Graecos, venientem, non alio presidio repulit, quam aerem purum faciendo, ne ab hominibus (qualis tunc erat) infectus hauriretur. Praecepit itaque, ut per totam civitatem ignis accenderetur, qui non solum è simplici materia constaret, sed bene olentes coronas & flores haberet: Talia siquidem ignibus alimenta subministrari consuluit, & ut unguenta quam pinguissima infunderent, & id genus alia bonum odorem fundentia, ut hoc pacto cives aerem purum inspirantes, ab imminenti lue tuti forent.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/7"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 9","label":"HIPPOCRATES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/9"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}