{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 83","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/83.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"500. Quibus cerebrum vulneratur, iis ut plurimum febris & bilis vomitiò incidit, & corporis apoplexia. Tales autem sunt desperati. 501. Ossium capitis fracturae cognitu difficillimae quae circa suturas fiunt. Fiunt autem potissimum gravibus ac rotundis telis, tum ex adverso illatis, non ex plano. At ossa de quibus fissa sunt nec ne ambigitur, sic discernas, si utraque bucca mandendum exhibueris caulem asphodeli, vel ferulam, atque animum advertere jusseris, num ipsi os aliquod strepere videatur; confracta namque strepere videntur. Sed procedente tempore fissa quidem (ἐῤῥωχότα; Dureto rima occulta) ymo die, tum 14, tum alias quoque sui significationem edunt. Nam & caro (s. e. pericranium ab osse abscedit, aut os livescit; dolores item ichorum diffluentium excitantur, eaque jam remediis aegrè cedunt. Titulus 30. De Vulneribus & fistulis. 502. QUibus omentum procidit, ut putrescat necesse est. 503. Si quod praecisum fuerit tenuium intestimorum, non coalescit. 504. Praecisus nervus, aut quod in gena est tenue, aut praeputium, non coalescit. 505. Si quando in corpore vel os exectum fuerit, vel cartilago, nunquam augetur. 507. Bilis vomitus vulneri succedens, malum denunciat, praecipue in capitis vulneribus. 508. Nervi quicunque crassi (1. e. insignes) vulnus accipiunt, ut plurimum claudos reddunt: K 2 5. MaxiMaximè si obliquum vulnus fuerit, ac in muscilorum capitibus, praesertim femorum. 109. Interit autem potissimum è vulneribus, si cui vulneritum sit cerebrum, aut spinalis medulla, aut jecur, aut diaphragma, aut cor, ant resica, aut quaedam grandis vena. Moriuntur etium si in arteriam (asperam scil.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/82"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/84"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}