{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 87","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/87.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"OItam dimissionem febris ostendit urina, quae ex confusa quippiam pingue ostentans aquescit. Quae autem subrubra est, habetque subrubram hypostasin & laevem, liquidem antè septimum diem (1. e. 4to) fuit hujusmodi, septimo die solutionem fore designat. Sin autem post 7, tardiorem aut plane diuturnam. Et quae ato die subrubram nubeculam capit, septimo die liberat, si caetera convenienter sint constituta. Tenuis autem & biliosa, ac ne vix quidem exiguam habens hypostasin, tum quae in melius, modo in pejus mutatur, temporis diuturnitatem postulat. Quod si ista diutus perseverat, aut ad crisin diuturnitas temporis requiratur, periculo non vacat. 576. Aquosa verò & alba in diuturnis morbis perseverans, difficilem & non securam judicationem facit. (Quia in eâ cruditatis summa sunt omnia, ita ut vix sperabilis sit pepasmus. 577. At verò nebulae in urinis albae quidem & versus fundum, utiles; rubrae autem & nigrae, lividae item, difficiles. 578. In acutis morbis periculum denunciat urina biliosa non subrubra, & quae crassius commolitam farinam refert, albas habens hypostases, & quae colore ac hypostasi variat, & maximè in rheumatismis è capite. Perniciem etiam prae se fert, quae ex nigra, in biliosam tenuem transit, & quae sedimentum habet divulsum. 579. Urinae derepente praeter rationem parum concoctae, vitiosae sunt. Atque omnino quicquid praeter rationem coctum est in acuto, malum est. Prava autem & illa, quae ab his praerubra, virulenti quippiam efflorescentis continet. Quae autem alba funditur & pellucida, mali est ominis praecipue in phreniticis apparens. Prava est item quae mox à potu effluit, maximeque pleuriticis & peripneumonicis. Mala est etiam quae antè rigorem oleosa redditur.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/86"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/88"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}