{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 92","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/92.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Frequentes desidendi labores, rigores adferunt: Et quibus alvi excrementum vitiosum est, id maximam molestiam exhibet, si ato die initium fecerit. 621. Frequentes & ex parvis intervallis desidendi labores, aliquantulum viscida excernentes, cum paucis stercoraceis, hypochondrii & lateris dolore, icterum praenunciant. Animadvertendum autem, num ex istorum suppressione, in cum virore pallescant. Eos verò etiam existimo Sanguinem profundere: Hos quoque lumborum dolores affligunt, & his Sanguinem profundentibus, Sanguis splendidus prodit. Cum sopore & capitis dolore subinde incalescere, perniciem denunciat. 625. Squalida cutis malè affectae alvi index est. In his praerubrae carunculae purulentae ferè ex alvo prodeunt. 627. Biliosas alvi dejectiones surditas, & surditatem biliosa alvi dejectio sedat. 629. Virium exolutio dolorem solvens, alvum maximè humectam reddit. 630. Quae circa sedem cum dolore suppurant, alvum conturbant. 631. Exitialis est dejectio pinguis & nigra, ac livida cum odoris gravitate, item biliosa simile quiddam lentium aut cicerum lomento continens, aut veluti florulentos Sanguinis grumos, & infantium egestionem odore referens, ac varia, cademque diu perseverans; talis etiam fuerit eruenta, strigmentosa, biliosa, nigra, viridis, & simul & per vices excreta. Exitiosa quoque quaecunque prodeundo sensum aegri fallit. 638. Si cui, post diuturnum alvi profluvium, biliosa vomenti & cibos aversanti, sudor effluit multus, repente interimit. 639. Ab assumpto medicamento, si tum in ipso purgationis fluxu, tum postea, Sanguis liquidus confestim exit, malum. 645. Lingua tremula, nonnullis signum est alvi prorupturae. 647. In humecta alvo, perfrigeratio cum sudore, mala. 648. Qui è gingivis, alvo liquida, Sanguis effluit, lethalis. 649. Dejectio pura cum sudore, febrem exolvit. Sectio tertia. Τὰ φυσικὰ καὶ Λιπολογικὰ De Natura Hominis. Περὶ φύσιος Ἀνθρώπου. CI unum esset homo, nunquam doleret, non","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/91"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 93","label":"93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/93"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}