{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hippocrates contractus 98","citation":"Hippocrates, Hippocrates contractus 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/98.md","author":{"name":"Hippocrates","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2"},"work":{"title":"Hippocrates contractus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Purgationes autem à partu eâ de causa mulieribus continlugunt, quod primo tempore ad 42 dies in faemina, in masculo verò ad dies 30, paucissimus Sanguis in Pueri alimentum cedit; ex eo verò ad partum usque tempore, copiosior; ac sanè purgitionem in partus purgamentis reddi, & foras exire pro dierum ratione oportet. Postquam singulis diebus, toto quo diximus tempore, purgatio foras procedit, primò quidem quantum hemina attica una & dimidia, vel paulo plus aut minus pro ejus ratione, dum cesset. Prodit autem velut à victimâ Sanguis, si benè habeat & benè habitura sit mulier, citòque concrescit. Nisi a partus purgamentis mulier repurgetur, magno morbo tentabitur, vitaeque periculum incurret, nisi quis celeri adhibitâ curatione, convenientem purgationem promoveat. Partus purga menta primis diebus plurima prodeunt, deinde sensim imminuuntur, donec desinant. Ad masculi motum trium mensium tempus conceditur, faeminae verò, quatuor. Sic enim ut plurimum contingit. Etsi etiam quidam Pueri antè hoc tempus moventur. Primum autem mas movetur, quod faemella sit robustior. Cum autem faetus movetur, tunc sanè lac de se significationem Matri exhibet. Pecora cum uterum gerunt, nisi morbo aliquo laborent, potu ciboque pinguiora evadunt; itidemque mulier, ex eo quod uterus faetu intumescens, faetae ventrem comprimat, quâ compressione, quod in cibo & potu pinguissimum est, foras in omentum & carnem prosilit. Arbores quae ex aliorum inoculatione proveniunt, eae non illarum similem, in quas insitae sunt, fructum ferunt. Quod hoc modo contingit. Primo quidem oculus germinare incipit, cum alimentum habeat primum quidem ab arbore à qua avulsus est; tum verò ab eâ in quam insitus est. Ubi pullularit, tenues ex se radices in arborem demittit, primumque arboris humore, in quam insitus est, fruitur, deinde temporis spatio radices in terram demittit, per eam in quam insitus est, & attracto à terrâ humore fruitur indeque alimentum sumit. Ut proinde mirum minimè videri debeat, si insitae arbores alios fructus proferant, cum è terra vivant.","prev":{"citation":"Hippocrates contractus 97","label":"97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/97"},"next":{"citation":"Hippocrates contractus 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/99"},"credit":{"text":"Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus","quality":"ocr"}}