{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Poetica 1.179-224","citation":"Horace, Ars Poetica 1.179-224","ref":"1.179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/ars-poetica/1.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/horace/ars-poetica/1.179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/ars-poetica/1.179.md","author":{"name":"Horace","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace"},"work":{"title":"Ars Poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/ars-poetica","urn":"urn:cts:latinLit:phi0893.phi006"},"verse":true,"words":293,"text":"Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.\nSegnius inritant animos demissa per aurem\nquam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae\nipse sibi tradit spectator; non tamen intus\ndigna geri promes in scaenam multaque tolles\nex oculis, quae mox narret facundia praesens.\nNe pueros coram populo Medea trucidet,\naut humana palam coquat exta nefarius Atreus,\naut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.\nQuodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.\nNeue minor neu sit quinto productior actu\nfabula, quae posci uolt et spectanda reponi;\nnec deus intersit, nisi dignus uindice nodus\ninciderit; nec quarta loqui persona laboret.\nActoris partis chorus officiumque uirile\ndefendat, neu quid medios intercinat actus,\nquod non proposito conducat et haereat apte.\nIlle bonis faueatque et consilietur amice\net regat iratos et amet peccare timentis;\nille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem\niustitiam legesque et apertis otia portis;\nille tegat commissa deosque precetur et oret,\nut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.\nTibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque\naemula, sed tenuis simplexque foramine pauco\nadspirare et adesse choris erat utilis atque\nnondum spissa nimis complere sedilia flatu,\nquo sane populus numerabilis, utpote paruos,\net frugi castusque uerecundusque coibat.\nPostquam coepit agros extendere uictor et urbes\nlatior amplecti murus uinoque diurno\nplacari Genius festis impune diebus,\naccessit numerisque modisque licentia maior.\nIndoctus quid enim saperet liberque laborum\nrusticus urbano confusus, turpis honesto?\nSic priscae motumque et luxuriem addidit arti\ntibicen traxitque uagus per pulpita uestem;\nsic etiam fidibus uoces creuere seueris\net tulit eloquium insolitum facundia praeceps,\nutiliumque sagax rerum et diuina futuri\nsortilegis non discrepuit sententia Delphis.\nCarmine qui tragico uilem certauit ob hircum,\nmox etiam agrestis Satyros nudauit et asper\nincolumi grauitate iocum temptauit eo quod\ninlecebris erat et grata nouitate morandus\nspectator functusque sacris et potus et exlex.","prev":{"citation":"Ars Poetica 1.136-178","label":"Lines 1.136-1.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/ars-poetica/1.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/horace/ars-poetica/1.136"},"next":{"citation":"Ars Poetica 1.225-269","label":"Lines 1.225-1.269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/ars-poetica/1.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/horace/ars-poetica/1.225"},"credit":{"text":"Horace, ARS POETICA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/horace/arspoet.shtml","quality":"proofread"}}