{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Saeculare 1","citation":"Horace, Carmen Saeculare 1","ref":"1","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0893.phi002.perseus-lat2:1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/carmen-saeculare/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/horace/carmen-saeculare/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/carmen-saeculare/1.md","author":{"name":"Horace","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace"},"work":{"title":"Carmen Saeculare","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/horace/carmen-saeculare","urn":"urn:cts:latinLit:phi0893.phi002"},"verse":true,"words":309,"text":"Phoebe silvarumque potens Diana,\nLucidum caeli decus, o colendi\nSemper et culti, date quae precamur\nTempore sacro,\nQuo Sibyllini monuere versus\nVirgines lectas puerosque castos\nDis quibus septem placuere colles\nDicere carmen.\nAlme Sol, curru nitido diem qui\nPromis et celas aliusque et idem\nNasceris, possis nihil urbe Roma\nVisere maius !\nRite maturos aperire partus\nLenis, Ilithyia, tuere matres,\nSive tu Lucina probas vocari\nSeu Genitalis:\nDiva, producas subolem patrumque\nProsperes decreta super iugandis\nFeminis prolisque novae feraci\nLege marita,\nCertus undenos deciens per annos\nOrbis ut cantus referatque ludos\nTer die claro totiensque grata\nNocte frequentes.\nVosque veraces cecinisse, Parcae,\nQuod semel dictumst stabilisque rerum\nTerminus servet, bona iam peractis\nIungite fata.\nFertilis frugum pecorisque tellus\nSpicea donet Cererem corona;\nNutriant fetus et aquae salubres\nEt Iovis aurae.\nCondito mitis placidusque telo\nSupplices audi pueros, Apollo;\nSiderum regina bicornis, audi,\nLuna, puellas:\nRoma si vestrumst opus, Iliaeque\nLitus Etruscum tenuere turmae,\nIussa pars mutare Lares et urbem\nSospite cursu,\nCui per ardentem sine fraude Troiam\nCastus Aeneas patriae superstes\nLiberum munivit iter, daturus\nPlura relictis:\nDi, probos mores docili iuventae,\nDi, senectuti placidae quietem,\nRomulae genti date remque prolemque\nEt decus omne.\nQuaeque vos bobus veneratur albis\nClarus Anchisae Venerisque sanguis,\nImpetret, bellante prior, iacentem\nLenis in hostem.\niam mari terraque manus potentes\nMedus Albanasque timet secures,\nIam Scythae responsa petunt superbi\nNuper, et Indi.\nIam Fides et Pax et Honor Pudorque\nPriscus et neglecta redire Virtus\nAudet, adparetque beata pleno\nCopia cornu.\nAugur et fulgente decorus arcu\nPhoebus acceptusque novem Camenis,\nQui salutari levat arte fessos\nCorporis artus,\nSi Palatinas videt aequus arces,\nRemque Romanam Latiumque felix\nAlterum in lustrum meliusque semper\nProrogat aevum.\nQuaeque Aventinum tenet Algidumque,\nQuindecim Diana preces virorum\nCurat et votis puerorum amicas\nAdplicat aures.\nHaec Iovem sentire deosque cunctos\nSpem bonam certamque domum reporto,\nDoctus et Phoebi chorus et Dianae\nDicere laudes.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Horace, Carmen Saeculare, ed. Paul Shorey, Gordon J. Laing. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0893/phi002/phi0893.phi002.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}