{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hrotsv. Opera 2.2.480-528","citation":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.480-528","ref":"2.2.480","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.480","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.480.md","author":{"name":"Hrotsvitha of Gandersheim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim"},"work":{"title":"Hrotsv. Opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Quod mox pontifices fieri iussere potentes.\nNam senior frustra sudaverat ista rogando,\nNon sibi, sed Christo fuerat quia virgo dicata.\nPostquam pontifices preculis cessere precantis,\nIoseph servandam suscepit namque puellam\nEt pariter missas (ni fallor, quinque) puellas;\nQuarum sic ergo creduntur nomina dicta:\nSephiphona, Zabel, Susanna, Rebecca, Abigea.\nQuis opus ad templi pertingens namque sacrati\nTraditur ornatum studiose perficiendum,\nPurpura cum bysso, linum cum vellere Serum;\nPurpura sed sanctae fulgens operanda Mariae\nCreditur ad velum domini templi pretiosum.\nHis super accensae praesentes quippe puellae\nObprobrii causa dixerunt taliter ergo:\n'Num te reginam constat post haec fore nostram,\nlam texenda tibi quia purpura creditur uni,\nNon parvo cum sis iunior tu tempore nobis?'\nQuae tunc, ut semper, bene sustinuit patienter\nTalia, nec verbo iam contradixerat ullo.\nAstans sed citius custos semper sibi fidus,\nAngelus astrigera dilapsus, dixit, ab aula:\n'Si te, virgo, rogo, perturbent talia verba,\nIstae percerte quia vatum more locutae\nIam nunc praesaga dicebant voce futura,\nTu quia sola potenter eris regina perennis\nNecnon stelligeri dominatrix inclita caeli.'\nPost haec secreta residebat in aede quieta,\nPurpureos digitis filos operans benedictis.\nAngelus et summus Gabrihel conspectibus eius\nAstitit, astrigera caelorum lapsus ab aula,\nVirgineumque decus verbis affatur amicis,\nIuxta cunctorum, narrans, oracula vatum\nIpsius e casto nasci dignarier alvo\nAltithroni prolem mundo satis antiquiorem,\nVirgineique modum partus narrat memorandum.\nErgo non nostris potis est exponier orsis\nNobile colloquium, longo sermone peractum,\nVirginis aeternae, Christi matris benedictae,\nPartus et tanti sacra narrantis paranimphi:\nSed nec dactilicis opus est nos psallere cordis\nMagnum maerorem Ioseph durumque dolorem,\nFrustra cordetenus quo iam fuerat cruciatus,\nTalem dum gravidam sensisset forte puellam,\nQualiter et tristis solatur tempore noctis,\nVirginis intactae iussus curam retinere\nVirginis et nati nobis de sidere missi:\nHaec evangelici demonstrant cuncta libelli,\nNostras et fragiles excedunt denique vires.","prev":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.2.431-479","label":"Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.431-2.2.479","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.431"},"next":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.2.529-573","label":"Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.529-2.2.573","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.529"},"credit":{"text":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip","quality":"proofread"}}