{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hrotsv. Opera 2.2.52-99","citation":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.52-99","ref":"2.2.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.52.md","author":{"name":"Hrotsvitha of Gandersheim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim"},"work":{"title":"Hrotsv. Opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Hic heros etenim, de quo narrabo, Ioachim,\nTali percerte felix patriarcha nepote,\nToto se placidis ornans conamine factis,\nQuicquid possedit, per tres partes resecavit,\nPartem dans viduis peregrinis atque pupillis\nSaepius, in templo partem famulantibus ergo,\nParticulamque suae domui servaverat omni.\nHoc quoque non raro faciens pietate benigna,\nDigne mercedem suscepit denique talem,\nUt propria substantiola bene multiplicata\nIpsius gentis proceres praecelleret omnes\nNec sibi consimilem portaret terra potentem,\nQuem sic cunctarum fulciret copia rerum.\nQuattuor hic certe cum iam feliciter ipse\nVolveret in summa fortuna lustra rotata,\nVultu praepulchram sibi desponsavit amicam\nNecnon praenitidam laudandis moribus, Annam,\nAcharis natam, David de stirpe creatam,\nFoedere legali proprio quam iuncxit amori.\nHanc autem memorant, sterilem non tempore parvo,\nSpem partus homini nullam conferre fideli.\nTandem, digestis bis denis scilicet annis,\nContigit, in templo Ioachim sub tempore festo\nInter sacratos altaris stare ministros,\nIncensum digni fuerant qui ponere visi.\nQuem Ruben templi dum vidit scriba sacrati,\nExosus factum, dictis affatur amaris:\n'Non licet incensum' dixit 'te tangere sanctum,\nMunera nec domino praestat dare sacrificando,\nTe quia despexit, sobolis cum dona negavit.'\nNon dedit econtra verbum vir nobilis ullum,\nSed maerens abiit silvas tristisque petivit,\nIn quis saepe gregem consuevit pascere pridem,\nAc, in longinquam pergens per de via terram,\nIpsum cum propriis secum ducendo magistris,\nHic in secretis latitat pascendo latebris\nNec post ad patriam placuit remeare relictam,\nPassus namque gravem secreta mente pudorem\nEx Ruben verbis, qui se causatur, amaris.\nCuius percerte post menses inclita quinque\nConiux, desperans illum iam vivere salvum,\nIn soles flevit nec solamen sibi scivit,\nHasque preces domino profudit triste dolendo:\n'Israhelis rector, solus quoque gentis amator,\nQui semper refoves miti pietate dolentes,\nCur mihimet socium voluisti tollere earum,\nAddens maerorem tristi semperque dolenti,\nQuae semper sterilis mansi sine germine ventris?","prev":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.2.1-51","label":"Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.1-2.2.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.1"},"next":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.2.100-149","label":"Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.100-2.2.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.2.100"},"credit":{"text":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip","quality":"proofread"}}