{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hrotsv. Opera 2.3.53-100","citation":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.3.53-100","ref":"2.3.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.53.md","author":{"name":"Hrotsvitha of Gandersheim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim"},"work":{"title":"Hrotsv. Opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Et praecedentes, acriter caput atque moventes,\nMe male Iudaei deridebant scelerosi.\nHaec cum dampnandis paterer patienter ab illis,\nIpsos vindicta volui non perdere iusta,\nSed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,\nOravi patrem clementius omnipotentem,\nIllis continuo dimittere crimina tanta,\nSuadens exemplo tali, quae sunt facienda,\nUt mea caelestis fieret doctrina fidelis\nEt ne quis fictis auderet dicere verbis:\n»Ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit\nEt, quod non fecit, faciendos nos fore dixit.«\nSponte prior mortis subii discrimina tristis,\nCeu pastor verus, cordis bonitate fidelis,\nPro propriis animam ponens ovibus pie caram;\nNecnon complevi multum pietate fideli\nOmnia, quae vates de me dixere priores.\nAt nunc ascendo, cinctus virtute paterna,\nAd patrem victor summum super aethra locatum.\nSed non turbari cordis rogitabo fidelis\nVestri secretum, quia non vos forte relinquam\nCeu desolatos in mundo namque pupillos:\nSacri gratiolam vobis sed flaminis almam\nEmittam citius, quae vos verum docet intus;\nInsuper ipse dies vobiscum scilicet omnes\nFinetenus maneo mundi per tempora cuncta.'\nHaec ubi dicta dedit, conversus denique dixit\nAd matrem propriam mansueta voce Mariam:\nNec contristeris, rogito, virguncula casta,\nCum me praecelsos videas ascendere caelos,\nTe quia praeclaram mundi non linquo lucernam\nAtque meum sanctum migrans non desero templum\nNec incorruptam vitae dimitto coronam,\nInveni solam prae cunctis te quia castam\nCondignamque meum corpus generasse sacratum.\nCerte, de mundo cum te discedere mando,\nAd te caelicolas non solum mitto catervas,\nIpse sed adveniens animam sumam benedictam\nMultum sole quidem rutilanti splendidiorem,\nNecnon angelicis deductam suaviter hymnis\nOcius astrigeram ponam veneranter in aulam.\nAt nunc Iohannem tecum remanere fidelem\nImpero, qui gemmis fulget bene virginitatis,\nUt tua vita magis praefulgeat inclyta, castis\nSaepius obsequiis circumdata virginitatis.'\nIlicet angelicus dicentem talia coetus\nIpsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,\nEt mons contegitur subito cum nube sereno.","prev":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.3.1-52","label":"Part 2, Section 3, lines 2.3.1-2.3.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.1"},"next":{"citation":"Hrotsv. Opera 2.3.101-150","label":"Part 2, Section 3, lines 2.3.101-2.3.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hrotsvitha-of-gandersheim/hrotsv-opera/2.3.101"},"credit":{"text":"Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000736.zip","quality":"proofread"}}