{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Floridorum Libri Octo 2.24","citation":"Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 2.24","ref":"2.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.24.md","author":{"name":"Iacobus Pontanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus"},"work":{"title":"Floridorum Libri Octo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo","urn":null},"verse":true,"words":335,"text":"CAluarum ad montem loca funestissima natum\nAlma parens memora cur comita tuum es?\nAn quoniam tortum nec dum satis aspexisti,\nAtque domi poteras haud doluisse satis?\nNon te quod mulier intra secreta cubilis,\nSuppliciique horror, virgineusque pudor,\nNon quia dedecoris plenum Iesu esse parentem,\nNon odium sceleris te retinere potest.\nIn promptu caussa est: ubi mens mea tota latebat,\nTota anima, et cordis sollicitudo mei,\nIlluc et corpus me deportare decebat,\nNec me a dilecto dissociare meo.\nAnte meos oculos eius mihi semper imago,\nAmborumque dolor heu dolor unus erat.\nQuos ego non gemitus, quae non suspiria fudi,\nQuas volui lacrimas sub cruce stans misera?\nO lumen generis mater dulcissima nostri,\nEn fleo, dum fletus mente voluto tuos.\nNam quod tam rigidum pectus, tam cornea fibra,\nQuam Mariae nequeat perdomuisse dolor?\nUt tua praelargos fuderunt lumina rores,\nIn cruce dum sobolem conspicis aegra tuam?\nSqualentem barbam, et concretos sanguine crines,\nPendulum, et attingens pectora summa caput,\nEt quondam nitidos oculos, nunc sanguine foedos,\nPallidulum nimis os, arida labra nimis,\nAffixosque pedes, geminas et in arbore palmas,\nOrbatum specie corpus et omne sua.\nNunc ubi blanditiae, et quae basia multa dedisti,\nGaudia nunc ubi sunt pristina Virgo tua?\nExtremo mutata tibi sunt gaudia luctu,\nMateria oblata est questibus apta tuis.\nPendentem, credo, cupide amplexata fuisses;\nSuavia iunxisses illius atque genis.\nCopia nulla data, et conantem dicere pauca,\nPauca dolor vetuit, fletus et immodicus.\nQuid tibi tunc animi, cum te spectaret amanter,\nDiscipulo et propriam traderet inde suo?\nO tibi quos SEPTEM pepererunt VERBA dolores,\nIllius et clamor, illius et lacrimae?\nEt qui nunc etiam bacchabantur maledictis,\nEt quorum armatus nunc velut ante furor.\nPro nec aquam sitiens habuit, gustavit acetum,\nDucere qui nobis Lesbia vina dedit.\nOptabas superis una concedere ab oris,\nAut pro illo simili funere posse mori.\nMiles ubi lateri sceleratam intorserat hastam,\nTum latus optabas figeret hasta tuum.\nExtincto siquidem sordebant omnia nato,\nPro centum ille tibi milibus unus erat.\nOmnia cum nato, tibi quae iucunda, peribant.\nQuis pote maerentem te cecinisse satis?","prev":{"citation":"Floridorum Libri Octo 2.23","label":"FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., XXIII. Conditio Iesu exspirantis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.23"},"next":{"citation":"Floridorum Libri Octo 2.25","label":"FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., XXV. Maria filium exanimem complexa.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.25"},"credit":{"text":"Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml","quality":"ocr"}}