{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Floridorum Libri Octo 9.6.94-141","citation":"Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.6.94-141","ref":"9.6.94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.94.md","author":{"name":"Iacobus Pontanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus"},"work":{"title":"Floridorum Libri Octo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo","urn":null},"verse":true,"words":299,"text":"Multa sciens taceo; nec enim numerare facultas\nTot laethi facies; nec vero milia inire\nPugnantium, atque adeo felici Marte cadentium.\nNam quibus in terris non haec tam insana coorta est\nTempestas? quaenam cruciatibus abfuit aetas?\nQui sexus? tremulo passu longaeva cucurrit,\nAc meliore suum praevenit funere funus:\nDecrepitusque senex risit crudele minantes,\nImpavidus crudumque recepit in ilia ferrum.\nNon pueri blandi, non floridulo ore puellae\nNon tenerae, et partus paene ipso in limine matres,\nNon constans aetas, non imberbisque iuventus\nExpertes mansere huius certaminis, heu heu\nUberibus rapti infantes, caesique sum ipsis\nPro genitricum oculis (tanta est patientia Christi)\nSanguine commixtum lactis fudere liquorem.\nMagnae animae, magni magnum aetheris incrementum,\nVivite nobilibus laetantes usque triumphis,\nEt festos iterate choros, longumque per aevum\nCantibus hymnidicis circumsonet altus olympus.\nIlle potens rerum claros laudavit agones,\nMortibus in vestris placuit sibi, iamque lapillis\nFulgidulas tribuit capiti gestare coronas,\nAbstersit lacrimas, compensavitque labores\nFructibus immensis. Quin ipsius ante parentis\nOra Dei, ante omnes caeli stellantis alumnos\nFilius est vobis grandem impertitus honorem,\nLaetifica cum voce suos agnovit, et ob se\nConfessus mortem est, dirosque tulisse dolores.\nOlim erit illa dies cunctarum extrema dierum,\nCum mortale genus coram aequo iudice quantum est\nSistetur, factisque probis, factisque nefandis\nArbitrium excupiet dignum. Tum luce nitenti\nVestitos, hilares, inconcussosque videbunt,\nA se sperata nunquam novitate stupentes,\nQui mala tot vobis, tot atrocia, denique lethum\nOmnino innocuis peperere, et pectora maesti\nFundentes salsos oculis turgentibus imbres,\nDemissa misere secum sic voce loquentur.\nAh nimium fatuos, ah nos rationis egentes,\nEn hic apparent, quos quondam ludere sannis.\nAtque novis punire modis consuevimus, En hic\nQuos inopes mentis reputantes, quisquiliasque\nHumani generis, censendos nomine nullo,\nIndigna nece sustulimus; nunc luce refulgent\nAstra velut, natique Dei appellantur, et aevum\nCaelicolas inter ducunt; nos tartara poscunt\nImpia; nos torrens Phlegeton ardentibus undis.","prev":{"citation":"Floridorum Libri Octo 9.6.47-93","label":"HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VI. In invictissimos Martyres., lines 9.6.47-9.6.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.47"},"next":{"citation":"Floridorum Libri Octo 9.6.142-170","label":"HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VI. In invictissimos Martyres., lines 9.6.142-9.6.170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.6.142"},"credit":{"text":"Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml","quality":"ocr"}}