{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Floridorum Libri Octo 9.9.1-45","citation":"Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 9.9.1-45","ref":"9.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.9.1.md","author":{"name":"Iacobus Pontanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus"},"work":{"title":"Floridorum Libri Octo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"QUamquam innuptarum primos exposcit honores\nPalma puellarum, nec vero pulchrius exstat\nIn terris aliud, non idcirco ultima sanctas\nLaus penes est viduas; quae post quam turbine fati\nSublatos multis lacrimis flevere maritos,\nDiscidio tantoque gravem subiere dolorem,\nQuantumvis proavos, et opes, et fortia iactent\nFacta proci, atque eadem toties hortentur amici,\nAc super invitet non inconcessa voluptas,\nConnubia, et thalamos renuunt intrare secundos,\nCurarum saturae, et vitae caelestis amore.\nIam quantum viduis praestat signata puella,\nTantum coniugibus viduae praestare videntur,\nQuarum virginibus sacratis proxima sors est,\nVivendi similisque modus, nec regula morum\nPlerisque in rebus vel latum diserepat unguem.\nAt vos sidereo quae nunc residetis olympo,\nTurturibus similes animae per cuncta pudicis,\nDum corpus fuit, aerias carpsistis et auras.\nNum quando humanis defigere lumina regnis\nLaetitias inter medias, mediosque triumphos,\nEt tepidos citharae strepitus, festasque choreas,\nPauxillumque iuvat veterum meminisse malorum,\nFoedera connubii secum quae multa ferebant?\nNum volupe est ita mordaces, numeroque carentes,\nNec non assiduas potuisse relinquere curas,\nQuas vir, quas gnati, cessantes quasque ministri,\nSegnius et fuso evoluentes mollia pensa,\nIgnavaeque operum famulae, simul et domus omnis\nEt variae rerumque vices, casusque creabant?\nPro quibus, et quantis vos olim fluctibus actae,\nQuos ventos, nimbos, atque infortunia passae?\nAst modo composti fluctus, nimbique fugati,\nTristior immensis spatiis fortuna recessit,\nSaevaque ventorum iam murmura conticuerunt,\nEt tandem placido tetigistis littore portum,\nInnumerabilibus potientes gaudia saeclis,\nQuae pulchre tam laudati genuere labores,\nContulit et rebus duris exercita virtus.\nQui locus in terris etenim, quae natio vestrae\nVota, preces nescit studio ingeminata fideli\nNoctes atque dies, quando spes scilicet uno\nNixa Deo pavidas suavi solamine mentes\nSustentans, aduersa animo tolerare libenti,\nEt faustam caelo sortem exspectare iubebat?","prev":{"citation":"Floridorum Libri Octo 9.8.106-142","label":"HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS VIII. In Virgines integerrimas., lines 9.8.106-9.8.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.8.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.8.106"},"next":{"citation":"Floridorum Libri Octo 9.9.46-89","label":"HYMNORUM IN ORDINES CAELESTIUM Liber singularis., HYMNUS IX. In Viduas honestissimas., lines 9.9.46-9.9.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.9.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/9.9.46"},"credit":{"text":"Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml","quality":"ocr"}}