{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Positiones physio-astronomicae 15","citation":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/15.md","author":{"name":"Iacobus Salernus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus"},"work":{"title":"Positiones physio-astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Dicitur autem Solstitium, quia Sol stare videtur, nec multum à nostro vertice recedere. Hinc Sol revertitur ad Aequatorem: Vndè dicitur Tropicus ἀπὸ τροπή, quod est conversio. 18 Tropicus Capricorni est circulus in sphaera non maximus descriptus à Mundi Polis aequatori parallelus, transit per initium A, & tantum ab aequidiali distat quanta est maxima declinatio: Undè est quod ambo hi Tropici aequaliter ab Aequatore, qui maximus est parallelorum, hinc indè removentur, Cum ad hunc Sol pervenerit Hyemale Solstitium est, & Dies minima: Hoc autem intelligendum est de Habitantibus in parte Boreali, nam contrarium Australibus accidit. Polares Circuli sunt in Sphaera minimi aequidiali paralleli à Mundi Polis descripuerum inte scripti, ac tantundem à Polis distant, quanta est Eclipticae obliquitas, Undè in hisce circulis Poli sunt Eclipticae: Distantia autem est graduum 23, 30 Alter nobis conspicuus Arcticus dicitur ἀπὸ τοῦ ἄρκτου; alter verò Antacticus, Arctico scilicet oppositus, nobisque incospicuus est. Scholion. Qatuor hi circuli paralleli totum Coelum in quinque Zonas, sive Regiones dividunt: Has cali Zonas concinnè Poeta 1. Georg. Quinque tenent Coelum Zonae, quarum una corusco Semper sole rubens, & torrida semper ab igne: Quam circum extremae dextra, laevaque trahuntur. Caerulea glacie concretae, atque imbribus atris. Quas inter, mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae Divum, & via secta per ambas, Obliquus quà se signorum verteret ordo. Hisce quinque Coeli Zonis totidem in Terra respondent. Prima est, quae mediat inter duos Tropicos, & torrida appellatur ob solis calorem: quae sunt inter Tropicos, & Polares circulos temperatae nuncupantur; Borealis una, in qua tota fere Europa, atque Asia jacet; Australis altera: quae inter Tropicos, & polos sitae sunt, frigidae nuncupantur. Theo","prev":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/14"},"next":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 17","label":"Theorema 1. Propositio 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/17"},"credit":{"text":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae","quality":"ocr"}}