{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Positiones physio-astronomicae 32","citation":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/32.md","author":{"name":"Iacobus Salernus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus"},"work":{"title":"Positiones physio-astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Ait enim esto plana sit aquaesuperficies ADB, non per hoc confluerent ad D partes A, & B; nam esto mathematicè sint altiores, non sunt tamen physicè. Verum frustra sibi fingit, quod ratio negat omnino, & experimentum, Addit praeteren se recedente ab oppido Comaclii milliariis decem non visam Templi Turrim altam pedum 72. quae caeteroquin videri debuisset, cum stagni, in quo navigabat fundum non nisi ad duos pedes descendit: descendisset verò ad 72, si illius tumore mediante Turris disparuisset. Verum errat bonus hic vir: opinatur enim à fundo occultari debuisse, & non ob tumorem tum stagni, tum Terrae: ab hoc autem occultari ad illam distantiam planissimè sequitur. quod & manifeste animadvertit, qui triangulorum analysin novit. Alii in eo difficultatem plurimam faciunt. Quod maria, imo & campi summam planitiem prae se ferre videantur, verum hi nequaquam in hunc lapidem offenderent, si ad leges opticas animum adverterent: ut enim demonstrat Alhazenus, puncta pavimenti remotiora apparent altiora, propter radium elevatum; hinc Maris partes, & camporum remotae, cum curvae sint, quia verò videntur elevatae, planae apparent. Quod etiam à vaporibus species elevantibus causatur. Praeterea, quid Terrae, Marisve nostris oculis obiicitur? exigua profecto tantae molis particula est: unde nihil mirum sanè est si curvaturam perpendere non possumus: quemadmodum si ex circuli circumferentia mille passuum, pedale segmentum abscinderemus, vix in illo curvitatem animadvertaremus.","prev":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 31","label":"Theorema 5. Propositio 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/31"},"next":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 33","label":"Theorema 6. Propositio 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/33"},"credit":{"text":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae","quality":"ocr"}}