{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Positiones physio-astronomicae 33","citation":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/33.md","author":{"name":"Iacobus Salernus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus"},"work":{"title":"Positiones physio-astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Theorema 6. Propositio 6. Mnia maria sunt circa centum in aequilibrio, ut aliae partes non sint aliis altiores. Demon. Ex antecedente aquae superfificies Sphaerica est; quia aqua confluit ad decliviora: est igitur circa centrum in perfecto aequilibrio: nam si non ita: erunt aliae partes aliis altiores: unde non confluerent in decliviora, quod quidem falsum est. Imò si ex Archimede omnis humor curvam induit figuram, & circa centum libratur; cur non hoc de mari dicendum est? sunt igitur maria in aequilibrio, Quod demonstrare opus erat. Corollarium 1. MAre Terra depressius est; & humilius; nam cum omnia maria aequalem habeant à centro distantiam, si quod ad litus est, Terra depressius est, omnia maria Terra humiliora erunt. CoTInc est praeterea, quod hallucinati fuerint Sesostris Aegypti Regis illi, qui ei à Consiliis erant, dum Regi Aegyptiaci Isthmi sectionem dissuasere. Putabant enim Erythraeum altius esse Mediterraneo, adeoque si in hoc influeret Graeciam omnem, Asiaeque partem non exiguam submersurum Scholium. SAbaeus lib. 1. meteorologicorum pag. 55.","prev":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 32","label":"Theorema 5. Propositio 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/32"},"next":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 34","label":"Theorema 6. Propositio 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/34"},"credit":{"text":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae","quality":"ocr"}}