{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Positiones physio-astronomicae 8","citation":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/8.md","author":{"name":"Iacobus Salernus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus"},"work":{"title":"Positiones physio-astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Primus autem Meridianus juxta Ptolomeum, & Antiquiores Geographos transit per Insulas Fortunatas: Hae enim ultimi rerum termini erant, novo orbe non dum detecto; Recentiores verò Geographi ab Insulis Flandricis initium Meridianorum fecere; quia scilicet hic deprehensum est nauticam Acum rectà polum ferire. Nonnulli etiam ex recentioribus Hesperidas Insulas elegere. verum non est cur contra juris, & facti praescriptionem ab antiqua possessione Fortunatas deturbemus. Elegimus igitur pro primi Meridiani descriptione ex Fortunatis Insulam Palmam quae fortasse Ptolemae. Κασπειρία est: ex hac enim tanquam ex ultimo rerum termino Columbus Novum Orbem detecturus solvit. Aequator, qui graecè Iσημερινος, latinè Aequidialis, & communiter Aequinoctialis; quia sole illum percurrente dies noctibus aequantur. Est circulus in Sphaera maximus, cujus Poli iidem sunt, ac Poli Primi Mobilis, dividit Sphaeram in duas partes aequales, quarum, quae ad Arcticum Polum vergit, dicitur Borealis, altera verò Australis. Hic circulus est mensura primi motus, atque integra ipsius revolutio dies naturalis appellatur, diem, noctemque artificialem complectens. (Graeci νυπτημέρινον vocant) est autem dies artificialis mora solis supra Horizontem.","prev":{"citation":"Positiones physio-astronomicae viii","label":"viii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/viii"},"next":{"citation":"Positiones physio-astronomicae 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-salernus/positiones-physio-astronomicae/9"},"credit":{"text":"Iacobus Salernus, Positiones physio-astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Positiones_physio-astronomicae","quality":"ocr"}}