{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 247-295","citation":"Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 247-295","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/247.md","author":{"name":"Ignjat Đurđević","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic"},"work":{"title":"Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Aspice quae nostrum tangat latus agmine denso\nNympharum numerosa cohors. His mollibus olim\nMens adjecta Procis fuit, et lasciva juventus:\nUt tamen aeterni spirantem Flaminis auram,\nIntimaque arcanae senserunt murmura vocis,\nProtinus incestos generosis ignibus ignes\nMutavere, pio redimentes crimina fletu,\nConversoque gradu virtutis calle reducto\nAd Caelum tenuere viam, mea signa secutae.\nIlla, vides, et quae procero supereminet omnes\nCorpore, et antiquae pretiosa piacula labis\nGestat odoratos alabastro in divite succos,\nMagdalis est, nostras inter celeberrima Nymphas,\nMagdalis arguto quondam insidiosa lepore\nCordibus Isacidum Siren, phalerataque pestis\nGentis Idumeae, et sancti fax blanda Sionis.\nHaec tamen humana postquam sub fronte latentem\nDivertisse Deum Solimaei ad tecta Dynastae\nNovit, et instructae convivam accumbere mensae,\nIlicet effuso currens per compita gressu\nHospite ab aeterno cultas penetravit in aedes,\nDivinisque obversa tenens vestigia plantis\nHas liquida ex oculis profusae aspergine lymphae\nAbluit, extergens crinali verticis auro,\nInsuper Assyrium sacris effudit amomum,\nOsculaque impressit pedibus, voluitque nocentis\nLuxuriae fomenta pio servire dolori.\nNec prius egregiis, quae pectoris ardor obibat,\nDestitit officiis, quam servatoris amici\nVeridico veniam, pacemque reservet ab ore.\nQuae sequitur fusco mulier speciosa colore\n(Infuscavit enim labor hanc, annosaque virtus\nSole sub ardenti) Maria est Aegyptia proles.\nNatalemque sibi monstrat cognomine Terram.\nHaec infame prius vixit Memphitidos orae\nDedecus, et Pharii scortum vulgare Canopi,\nSeque Palaestinam tendentibus aequore Nautis\nAddidit oblato persolvens corpore naulum.\nAt postquam Solimae sacram pervenit ad Urbem\nExcita prodigiis, subitoque exterrita casu\nTraxit ab attonitae mentis terrore salutem.\nNam qua Caesareo Crux exaltata triumpho\nLuce colebatur, se Numinis aede repulsam\nImpete ab occulto sensit, vetitamque verendi\nGressibus impuris temerare sacraria Templi;\nTunc se telluris velut execrabile monstrum\nDetestata, gravi simul icta dolore, minacem\nVindicis ut Caeli plorando averteret iram,\nEx oculis lacrymarum imbrem profudit amarum.","prev":{"citation":"Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 192-246","label":"Lines 192-246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/192"},"next":{"citation":"Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio 296-345","label":"Lines 296-345","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ignjat-durdevic/sanctae-margaritae-cortonensis-conversio/296"},"credit":{"text":"Ignjat Đurđević, Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/djurdjev-i-margarita.xml","quality":"ocr"}}