{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.18","citation":"Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.18","ref":"4.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.18.md","author":{"name":"Ilija Crijević","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic"},"work":{"title":"Carmina e cod. Vat. lat. 1678","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678","urn":null},"verse":true,"words":429,"text":"Dispereat qui nos propior diuellit agellus:\nDispereat qui nos dissociauit amor!\nDispereat quae nos uindemia reddidit hostes\nQuaeque simultatis causa maligna fuit!\nDispereat quae nos uicinia perdidit et quae\nProximitas tanti criminis una rea est!\nHaec nos dissoluit fidosque alienat amicos\nDisiunctisque procul mentibus esse facit,\nDissidium et tanti diuortia fecit amoris\nQui nos debuerat consociare locus:\nRyphaeos quod si coleres nigramue Syenen,\nEsses diuerso proximus orbe magis.\nScilicet hoc tecum uixisse diutius una,\nHoc mihi uicinum rus habuisse iuuat.\nAn nisi colloquia et uitae commercia tecum\nIntercessissent mutua, tutus eram?\nIam desiderio grauius me copia perdit,\nOffendor ruris proximitate tui.\nVtque attrectati nimium difflantur odores,\nNec rosa, nec durant lilia tacta diu,\nSic amor atteritur longo saciatus ab usu,\nEt citra luxum gaudia sola placent.\nQuid mirum, si me fastidis, pessime, si nunc\nSurgit ab admonitu nausea multa meo?\nConsuetudo uetus et gratia prodiga peccant,\nPeccat amicitiae copia longa meae,\nEt bilem et stomachum et nostri tibi taedia fecit\nQui sese nimium noster abusus amor.\nNam tibi quod nunquam praesentia nostra negata est,\nTorpuit emerita mente remissa fides,\nInque tuos sensus obrepit triste ueternum\nEt desudato negligor ex animo.\nSic tibi contemnor, nec me miraris, ut olim,\nNec pendes uatis sedulus ore tui.\nVsque adeone tibi male temperat ardor habendi\nVt tibi sim uili uilior ipse mero?\nFece cadisque tuis leuior tibi gratia nostra est?\nHeu, pluris quam me sordida musta facis!\nHinc corrugaris tam tristi nubilus ore\nMeque supercilio turbidiore notas,\nHorrescisque minax, nec te mala iurgia mecum,\nPerfide, nec rixas conseruisse pudet!\nNemo uetat: satiare odiis pascasque furorem\nEt frenos animo liberiore doma;\nDentibus horrendum freme, sit saeuire uoluptas,\nEt poscas iugulum, sanguinolente, meum.\nHaec ubi tempestas sedabitur et resipisces,\nVlciscere meas fortius ipse uices.\nMagnus Alexander, qua Clytum occidit, eandem,\nNi teneant, in se uerteret ille manum;\nQuam casu intulerat mortem, ut purgaret, Adrastus\nInfęlix propria est uictima caesa manu.\nAn, rogo, non doleat Pyladem si laedat Orestes?\nFrater an offenso Castore laetus erit?\nNisus in Euryalo grauiora pericula sensit\nEt Bitiae grauior mors aliena sua est.\nQuo mea plus uindex iniuria saeuiet in te,\nFiet et auctori perniciosa suo.\nSed tibi parcendum, ne te mens nota flagellet,\nSit mihi peccati poena luenda tui:\nSuscipiam tua facta libens, me puniat unum\nAlteruter seu quod fecimus ambo nefas.\nQuod si mente tua necquicquam absolueris et te\nHaec dea supplicio iusta carere uetat,\nPoenituisse sat est, satis est commissa fateri,\nDelictis satis est ingemuisse tuis.\nSic placare piae poteris sacraria mentis\nCandoremque animi conciliare tui;\nSic paullum laxata fides adamante coibit,\nMutuus et magno foenore surget amor.","prev":{"citation":"Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.17","label":"Poem 4.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.17"},"next":{"citation":"Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.19.1-44","label":"LIBER IIII, lines 4.19.1-4.19.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/4.19.1"},"credit":{"text":"Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml","quality":"ocr"}}