{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Epidauro 478-526","citation":"Ilija Crijević, De Epidauro 478-526","ref":"478","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/478","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/478.md","author":{"name":"Ilija Crijević","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic"},"work":{"title":"De Epidauro","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"Nos neque enim, quod utrunque fuit mortale, caducum,\nTerrestris patriae et uitae dispendia tangant,\nQuos uita meliore frui patriaque licebit\nCaelesti. Neque enim nos Turcae Arabesque profani,\nNec Sarrana manus, quos impia Tartara iustis\nExpectant poenis, sed uiscera numinis alti\nEt Christi pia membra sumus nunc sancta futuri\nVictima et aetheream merituri sanguine laurum.\nErgo, passuri ciues extrema, ferendo\nFortunam superate grauem: pia Roma Quirites\nLaetatur uos esse suos, nec Christus ab alto\nAethere degeneres uideat, non uilia uobis\nDona, sed aethereas laturus praemia sedes.\nNam mihi seu ferro pereundum est, siue uoraces\nOpperior flammas, seu diri praestolor hostis\nTormenti omne genus, mortis quaecunque sequetur\nSors mihi munus erit uitam paritura perennem.«\nHaec praesul. Procerum princeps tum subdidit: »Ergo,\nIndefensa ruunt et inulta a culmine summo\nMoenia, nos ferrum dextra torpente tenemus\nEt pecorum ritu turpi formidine capti?\nSanguine constamus nullo? Sic prodimus urbem,\nNec desertores aras et templa tuemur\nQuae nunc ante oculos nobis gens barbara uastat?\nQuid si extorquemus patriam de faucibus hostis\nNostraque tot furiis respirant tecta fugatis?\nQui scit an hostiles hostili sanguine flammas\nTendimus extinctum? Dextras animemus in hostem,\nExperiamur an haec depellere monstra ualemus,\nQuantulacunque urbis seruandae copia nobis,\nQuae nunc ante oculos uastatur. Saepe fugata est\nA paucis numerosa cohors totiesque salutem\nInsperata salus peperit. Nec damna sequentur\nVlla repugnantes uictos: haec unica uitae\nNox breuis omnino morituris ultima restat.\nErgo propulsandus nobis securius hostis:\nSiue occumbemus, per mutua uulnera dignas\nSummemus poenas, stragem luctumque uicissim\nMolituri hosti, nec nos ridebit inultus\nDegeneres uictor; seu nos meliora sequentur,\nLucro apponendum est; seu nil sperare relictum:\nCum patria nobis suprema in luce cadendum,\nNam patriae superesse nefas!« Sic omnibus una\nExcussus pauor et pugnae sententia sedit\nArdescitque nouus furor. Ergo piacula primum\nPontificis poscunt, ueniam pacemque precantes\nImplorant lacrimis Christi placabile numen\nAtque suam rebus diuinis rite peractis\nCaelitibus summis commendauere salutem.","prev":{"citation":"De Epidauro 429-477","label":"Lines 429-477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/429"},"next":{"citation":"De Epidauro 527-573","label":"Lines 527-573","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/de-epidauro/527"},"credit":{"text":"Ilija Crijević, De Epidauro. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-epidauro.xml","quality":"ocr"}}