{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 146","citation":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/146.md","author":{"name":"Isaac Barrow","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow"},"work":{"title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"sent audacter pronunciare, sunt enim passiones rectae inex, ex ejus, quaecunque it, definitione facile deducibiles) ista vero pronunciata forte possint, ut in praecedentibus exposui, qualitereusque demonstrari, sed quia veritas insorum facillime perspicitur, & conceditur ab omnibus. non est necesse, nec expedit ut id fiat. Cum igitur haec pronum ciata contineant passiones essentiales aut quantis omnibus, aut specialibus certe quibusdam, & proinde necessariò cohaerentes inter se (intelligo quasdam quibusdam respectixè) liquet illas ad demonstrationem rectè adhiberi, ac ex iis confici demonstrationes causales. Exemplo sit ejusmodi syllogismus. Quae congruunt inter se, sunt eidem aequalia; Magnitudines A, B, congruunt inter se (ex hypothesis, vel ex antè demonstratis) ergo, Magnitudines A. B, sunt eidem aequales. duarum magnitudinum aequalitas respectu ejusdem deducitur ex ejus causa (quasi) formali. sc. ex congruentia istarum magnitudinum. Sed de pronunciatis impraesentiarum plura non addam, tantum dico quòd cùm ex his, hoc est ex generalibus omnium magnitudinum affectionibus, & ex specialium magnitudinum proprietatibus reci procis deriventur omnia theoremata Mathematica. satis apparet. illa suis ex causis demonstrari. Igitur opportunum est ut pergam ad id quod reliquum est ex disputatione contra Mathematicae demonstrationis impugnatores instituta. Ut nempe quas obtendunt instantias breviter expendam. Primò ipsum Geometriae caput impetunt, & primae elementorum propositionis probationem negant ex propriis causis deduci, adeoque nec illam potisimia ratione demonstrari: Aiunt enim in illa triangulum fore aequilaterum ex eo inferri, quòd inter duos circulos aequales constructum sit, hoc verò triangulo aequilatero non per se; sed ex accidente convenire, futurumque id aequilaterum, etiam si duo isti circuli nequaquam ducerentur, aut abessent omnino.","prev":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/145"},"next":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/147"},"credit":{"text":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}